|
LIBER
IEREMIAE
1 1 Verba Ieremiae filii Helciae de sacerdotibus, qui
fuerunt in Anathoth in terra Beniamin. 2 Quod factum est verbum
Domini ad eum in diebus Iosiae filii Amon regis Iudae, in tertio decimo
anno regni eius. 3 Et factum est in diebus Ioachim filii Iosiae
regis Iudae, usque ad consummationem undecimi anni Sedeciae filii Iosiae
regis Iudae, usque ad transmigrationem Ierusalem in mense quinto. 4 Et
factum est verbum Domini ad me dicens: 5 “ Priusquam te formarem in
utero, novi te et, antequam exires de vulva, sanctificavi te et
prophetam gentibus dedi te ”. 6 Et dixi: “ Heu, Domine Deus! Ecce
nescio loqui, quia puer ego sum ”. 7 Et dixit Dominus ad me: “ Noli
dicere: “Puer sum”, quoniam, ad quoscumque mittam te, ibis et
universa, quaecumque mandavero tibi, loqueris. 8 Ne timeas a facie
eorum, quia tecum ego sum, ut eruam te ”, dicit Dominus. 9 Et
misit Dominus manum suam et tetigit os meum; et dixit Dominus ad me: “
Ecce dedi verba mea in ore tuo; 10 ecce constitui te hodie super gentes
et super regna, ut evellas et destruas et disperdas et
dissipes et aedifices et plantes ”. 11 Et factum est verbum Domini
ad me dicens: “ Quid tu vides, Ieremia? ”. Et dixi: “ Virgam amygdali
vigilantis ego video ”. 12 Et dixit Dominus ad me: “Bene vidisti, quia
vigilo ego super verbo meo, ut faciam illud ”. 13 Et factum est verbum
Domini secundo ad me dicens: “ Quid tu vides? ”. Et dixi: “ Ollam
succensam ego video; et facies eius a facie aquilonis ”. 14 Et dixit
Dominus ad me: “ Ab aquilone pandetur malum super omnes habitatores
terrae; 15 quia ecce ego convocabo omnia regna aquilonis, ait
Dominus, et venient et ponent unusquisque solium suum in introitu
portarum Ierusalem et contra omnes muros eius in circuitu et contra
universas urbes Iudae; 16 et loquar iudicia mea cum eis super omnem
malitiam eorum, qui dereliquerunt me et incensum obtulerunt diis
alienis et adoraverunt opus manuum suarum. 17 Tu ergo accinge lumbos
tuos et surge et loquere ad eos omnia, quae ego praecipio
tibi; ne timeas a facie eorum, alioquin timere te faciam vultum
eorum. 18 Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam et in
columnam ferream et in murum aereum contra omnem terram regibus
Iudae, principibus eius et sacerdotibus et populo terrae; 19 et
bellabunt adversum te et non praevalebunt, quia tecum ego sum, ait
Dominus, ut eripiam te ”.
2 1 Et factum est verbum Domini ad me dicens: 2 “ Vade et
clama in auribus Ierusalem dicens: Haec dicit Dominus: Recordatus
sum tui, caritatis adulescentiae tuae et amoris desponsationis
tuae, quando secuta es me in deserto, in terra, quae non
seminatur. 3 Sanctus Domino Israel, primitiae frugum eius; omnes,
qui devorabant eum, delinquebant; mala veniebant super eos, dicit
Dominus. 4 Audite verbum Domini, domus Iacob et omnes cognationes
domus Israel. 5 Haec dicit Dominus: Quid invenerunt patres vestri in
me iniquitatis, quia elongaverunt a me et ambulaverunt post
vanitatem et vani facti sunt? 6 Et non dixerunt: “Ubi est
Dominus, qui ascendere nos fecit de terra Aegypti, qui traduxit nos
per desertum, per terram inhabitabilem et inviam, per terram sitis
et caliginis, per terram, in qua non ambulavit vir, neque habitavit
homo?”. 7 Et induxi vos in terram hortorum, ut comederetis fructum
eius et optima illius; et ingressi contaminastis terram meam et
hereditatem meam posuistis in abominationem. 8 Sacerdotes non
dixerunt: “Ubi est Dominus?”. Et tractantes legem nescierunt
me, et pastores praevaricati sunt in me, et prophetae prophetaverunt
in Baal et, quae nihil prosunt, secuti sunt. 9 Propterea adhuc
iudicio contendam vobiscum, ait Dominus, et cum filiis filiorum
vestrorum disceptabo. 10 En transite ad insulas Cetthim et videte et
in Cedar mittite et considerate vehementer et videte, si factum est
huiuscemodi: 11 si mutavit gens deos, et certe ipsi non sunt
dii; populus vero meus mutavit gloriam suam in id, quod nihil
prodest. 12 Obstupescite, caeli, super hoc et inhorrescite supra
modum, dicit Dominus. 13 Duo enim mala fecit populus meus: me
dereliquerunt fontem aquae vivae, ut foderent sibi
cisternas, cisternas dissipatas, quae continere non valent
aquas. 14 Numquid servus est Israel aut vernaculus? Quare ergo
factus est in praedam? Super eum rugierunt leones 15 et dederunt
vocem suam; posuerunt terram eius in solitudinem: civitates eius
exustae sunt, et non est qui habitet in eis. 16 Filii quoque
Mempheos et Taphnes decalvabunt tibi verticem. 17 Numquid non istud
factum est tibi, quia dereliquisti Dominum Deum tuum eo tempore, quo
ducebat te per viam? 18 Et nunc quid tibi vis in via Aegypti, ut
bibas aquam Nili? Et quid tibi cum via Assyriorum, ut bibas aquam
Fluminis? 19 Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit
te; scito et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum
Deum tuum et non esse timorem mei apud te, dicit Dominus, Deus
exercituum. 20 A saeculo confregisti iugum tuum, rupisti vincula
tua et dixisti: “Non serviam”. In omni enim colle sublimi et sub
omni ligno frondoso tu prosternebaris meretrix. 21 Ego autem
plantavi te vineam electam, omne semen verum; quomodo ergo conversa
es in palmites vineae alienae? 22 Si laveris te nitro et
multiplicaveris tibi herbam fullonum, maculata es in iniquitate tua
coram me, dicit Dominus Deus. 23 Quomodo dicis: “Non sum
polluta, post Baalim non ambulavi”? Vide viam tuam in
convalle, scito quid feceris: camelus levis contorquens vias
suas. 24 Onager assuetus in solitudine in desiderio animae suae
attrahit aerem; libidinem eius quis avertet? Omnes, qui quaerunt
eam, non deficient, in menstruis eius invenient eam. 25 Prohibe
pedem tuum a nuditate et guttur tuum a siti. Et dixisti: “Vanum est,
nequaquam; adamavi quippe alienos et post eos ambulabo”. 26
Quomodo confunditur fur, quando deprehenditur, sic confusi sunt domus
Israel, ipsi et reges eorum, principes et sacerdotes et prophetae
eorum 27 dicentes ligno: “Pater meus es tu” et lapidi: “Tu me
genuisti”. Verterunt ad me tergum et non faciem, sed in tempore
afflictionis suae dicent: “Surge et libera nos!”. 28 Ubi sunt dii
tui, quos fecisti tibi? Surgant et liberent te in tempore afflictionis
tuae; secundum numerum quippe civitatum tuarum facti sunt dii tui,
Iuda. 29 Quid vultis mecum iudicio contendere? Omnes praevaricati
estis in me, dicit Dominus. 30 Frustra percussi filios
vestros: disciplinam non receperunt. Devoravit gladius vester
prophetas vestros: quasi leo vastator. 31 O generatio, vos videte
verbum Domini: numquid solitudo factus sum Israeli aut terra
tenebrarum? Quare ergo dixit populus meus: “Recessimus, non veniemus
ultra ad te”? 32 Numquid obliviscitur virgo ornamenti sui, sponsa
fasciae pectoralis suae? Populus vero meus oblitus est mei diebus
innumeris. 33 Quam bene paras viam tuam ad quaerendum amorem! Et
insuper in malum docuisti vias tuas, 34 et in fimbriis tuis inventus
est sanguis animarum pauperum innocentium: non effringentes
invenisti eos; sed in omnibus his 35 dixisti: “Innocens ego
sum, propterea aversus est furor eius a me”. Ecce ego iudicio
contendam tecum, eo quod dixeris: “Non peccavi”. 36 Quam leviter mutas
vias tuas! Et ab Aegypto confunderis, sicut confusa es ab
Assyria. 37 Nam et ab ista egredieris, et manus tuae erunt super
caput tuum, quoniam obtrivit Dominus illos, quibus confisus es, et
nihil habebis prosperum in eis.
3 1 Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit
virum alterum, numquid revertetur ad eam ultra? Numquid non
polluta et contaminata est terra illa? Tu autem fornicata es cum
amatoribus multis et reverteris ad me?, dicit Dominus. 2 Leva
oculos tuos ad colles et vide, ubi non prostrata sis. In viis
sedebas exspectans eos quasi Arabs in solitudine; et polluisti
terram in fornicationibus tuis et in malitia tua. 3 Quam ob rem
prohibitae sunt stillae pluviarum, et serotinus imber non
fuit. Frons mulieris meretricis facta est tibi; noluisti
erubescere. 4 Nonne amodo vocas me: “Pater meus, dux adulescentiae
meae tu es! 5 Numquid irascetur in perpetuum aut perseverabit in
finem?”. Ecce locuta es et fecisti mala et praevaluisti ”. 6 Et
dixit Dominus ad me in diebus Iosiae regis: “ Numquid vidisti, quae
fecerit aversatrix Israel? Abiit sibimet super omnem montem excelsum et
sub omni ligno frondoso et fornicata est ibi. 7 Et dixi: “Cum fecerit
haec omnia, ad me revertetur”; et non est reversa. Et vidit praevaricatrix
soror eius, Iuda; 8 et vidit quia pro eo quod moechata esset
aversatrix Israel, dimisissem eam et dedissem ei libellum repudii, et non
timuit praevaricatrix Iuda, soror eius, sed abiit et fornicata est etiam
ipsa; 9 et facilitate fornicationis suae contaminavit terram et
moechata est cum lapide et ligno. 10 Sed in omnibus his non est
reversa ad me praevaricatrix soror eius Iuda in toto corde suo sed in
mendacio ”, ait Dominus. 11 Et dixit Dominus ad me: “ Iustificavit
animam suam aversatrix Israel comparatione praevaricatricis Iudae. 12
Vade et clama sermones istos contra aquilonem et dices: Revertere,
aversatrix Israel, ait Dominus, et non avertam faciem meam a
vobis, quia pius ego sum, dicit Dominus, et non irascar in
perpetuum. 13 Verumtamen scito iniquitatem tuam, quia in Dominum
Deum tuum praevaricata es et dispersisti vias tuas alienis sub omni
ligno frondoso; et vocem meam non audistis, ait Dominus. 14
Convertimini, filii, qui aversi estis a me, dicit Dominus, quia ego
Dominus vester sum; et assumam vos unum de civitate et duos de cognatione
et introducam vos in Sion; 15 et dabo vobis pastores iuxta cor meum,
et pascent vos scientia et doctrina. 16 Cumque multiplicati fueritis
et creveritis in terra in diebus illis, ait Dominus, non dicent ultra:
“Arca testamenti Domini”, neque ascendet super cor, neque recordabuntur
illius, nec requiretur, nec fiet ultra. 17 In tempore illo vocabunt
Ierusalem Solium Domini, et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine
Domini in Ierusalem; et non ambulabunt ultra post pravitatem cordis sui
pessimi. 18 In diebus illis ibit domus Iudae ad domum Israel, et
venient simul de terra aquilonis ad terram, quam dedi in hereditatem
patribus vestris. 19 Ego autem dixi: Quomodo ponam te in
filiis et tribuam tibi terram desiderabilem, hereditatem
praeclarissimam inter gentes? Et dixi: Patrem vocabitis me et post
me ingredi non cessabitis. 20 Sed, quomodo contemnit mulier amatorem
suum, sic contempsistis me, domus Israel ”, dicit Dominus. 21 Vox
in collibus audita est, ploratus et supplicatio filiorum
Israel, quoniam iniquam fecerunt viam suam, obliti sunt Domini Dei
sui. 22 “ Convertimini, filii, qui aversi estis a me, et sanabo
aversiones vestras ”. “ Ecce nos venimus ad te; tu enim es Dominus
Deus noster. 23 Vere mendaces erant colles et tumultus
montium; vere in Domino Deo nostro salus Israel. 24 Confusio
comedit laborem patrum nostrorum ab adulescentia nostra, greges
eorum et armenta eorum, filios eorum et filias eorum. 25 Dormiemus
in confusione nostra, et operiet nos ignominia nostra, quoniam
Domino Deo nostro peccavimus nos et patres nostri ab adulescentia
nostra usque ad hanc diem et non audivimus vocem Domini Dei nostri
”.
4 1 “ Si converteris, Israel, ait Dominus, ad me
convertere; si abstuleris abominationes tuas a facie mea, non
effugies. 2 Et iurabis: “Vivit Dominus!” in veritate et in iudicio
et in iustitia, et benedicentur in ipso gentes et in ipso
gloriabuntur. 3 Haec enim dicit Dominus viro Iudae et
Ierusalem: Novate vobis novale et nolite serere super spinas. 4
Circumcidimini Domino et auferte praeputia cordium vestrorum, viri
Iudae et habitatores Ierusalem, ne forte egrediatur ut ignis indignatio
mea et succendatur, et non sit qui exstinguat, propter malitiam
operum vestrorum. 5 Annuntiate in Iuda et in Ierusalem auditum
facite; et loquimini et canite tuba in terra, clamate fortiter et
dicite: “Congregamini, et ingrediamur civitates munitas”. 6 Levate
signum in Sion, fugite, nolite stare, quia malum ego adduco ab
aquilone et contritionem magnam. 7 Ascendit leo de cubili suo, et
praedo gentium se levavit; egressus est de loco suo, ut ponat terram
tuam in solitudinem: civitates tuae vastabuntur, remanentes absque
habitatore. 8 Super hoc accingite vos ciliciis, plangite et
ululate, quia non est aversa ira furoris Domini a nobis. 9 Et erit
in die illa, dicit Dominus, peribit cor regis et cor
principum, et obstupescent sacerdotes, et prophetae consternabuntur
”. 10 Et dixi: “ Heu, Domine Deus! Ergo decepisti populum istum et
Ierusalem dicens: “Pax erit vobis”; et ecce pervenit gladius usque
ad animam ”. 11 In tempore illo dicetur populo huic et Ierusalem: “
Ventus urens collium, qui sunt in deserto, invadit filiam populi
mei non ad ventilandum et ad purgandum. 12 Ventus plenior his veniet
mihi, nunc et ego loquar iudicia mea cum eis ”. 13 Ecce quasi nubes
ascendet, et quasi tempestas currus eius; velociores aquilis equi
illius. Vae nobis, quoniam vastati sumus! 14 Lava a malitia cor
tuum, Ierusalem, ut salva fias; usquequo morabuntur in
te cogitationes iniquae? 15 Vox enim annuntiantis a Dan et notam
facientis calamitatem de monte Ephraim. 16 Nuntiate gentibus. Ecce
adsunt! Auditum facite hoc super Ierusalem: “ Custodes venerunt de
terra longinqua et dederunt super civitates Iudae vocem suam; 17
quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro, quia adversus me
contumax erat ”, dicit Dominus. 18 Via tua et opera tua fecerunt
haec tibi; ista malitia tua, quia amara, quia tetigit cor
tuum. 19 Viscera mea, viscera mea! Doleo. Parietes cordis
mei! Turbatur in me cor meum: non tacebo, quoniam vocem bucinae
audivit anima mea, clamorem proelii. 20 Contritio super contritionem
vocata est, quoniam vastata est omnis terra, repente vastata sunt
tabernacula mea, subito tentoria mea. 21 Usquequo videbo
vexillum, audiam vocem bucinae? 22 “ Quia stultus populus
meus: me non cognoverunt; filii insipientes sunt et
vecordes: sapientes sunt, ut faciant mala, bene autem facere
nesciunt ”. 23 Aspexi terram, et ecce vacua erat et deserta; et
caelos, et non erat lux in eis. 24 Aspexi montes, et ecce
movebantur, et omnes colles conturbati sunt. 25 Aspexi, et ecce non
erat homo, et omne volatile caeli recesserat. 26 Aspexi, et ecce
hortus desertus, et omnes urbes eius destructae sunt a facie Domini
et a facie irae furoris eius. 27 Haec enim dicit Dominus: “ Deserta
erit omnis terra, sed tamen consummationem non faciam. 28 Super hoc
lugebit terra, et maerebunt caeli desuper, eo quod locutus
sum, statui et non paenitet me nec avertar ab eo ”. 29 A voce
equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas; ingressi sunt
silvas condensas et ascenderunt rupes; universae urbes derelictae
sunt, et non habitat in eis homo. 30 Tu autem, vastata, quid
facies? Cum vestieris te coccino, cum ornata fueris monili
aureo, et pinxeris stibio oculos tuos, frustra
componeris; contempserunt te amatores tui, animam tuam
quaerent. 31 Vocem enim quasi parturientis audivi, angustias ut
puerperae; vox filiae Sion intermorientis expandentisque manus
suas: “ Vae mihi, quia defecit anima mea propter interfectores!
”.
5 1 Circuite vias Ierusalem et aspicite et considerate et
quaerite in plateis eius, an inveniatis virum, an sit qui faciat
iudicium et quaerentem fidem, et propitius ero ei. 2 Quod si etiam “
Vivit Dominus! ” dixerint, certe falso iurabunt. 3 Domine, nonne
oculi tui respiciunt fidem? Percussisti eos, et non
doluerunt, attrivisti eos, et renuerunt accipere
disciplinam: induraverunt facies suas supra petram, noluerunt
reverti. 4 Ego autem dixi: “ Ecce pauperes illi stulte agunt, quia
ignorant viam Domini, iudicium Dei sui. 5 Ibo igitur ad
optimates et loquar eis; ipsi enim noverunt viam Domini, iudicium
Dei sui ”. Ecce hi simul confregerunt iugum, ruperunt vincula. 6
Idcirco percussit eos leo de silva, lupus deserti vastabit
eos, pardus vigilans super civitates eorum: omnis, qui egressus
fuerit ex eis, lacerabitur, quia multiplicatae sunt praevaricationes
eorum, confortatae sunt aversiones eorum. 7 “ Super quo propitius
tibi esse potero? Filii tui dereliquerunt me et iuraverunt in his,
qui non sunt dii; saturavi eos, et moechati sunt et in domum
meretricis gregatim confluebant. 8 Equi impinguati et admissarii facti
sunt: unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. 9 Numquid super
his non visitabo, dicit Dominus, et in gente tali non ulciscetur
anima mea? 10 Ascendite muros eius et dissipate, consummationem
autem nolite facere; auferte propagines eius, quia non sunt
Domini. 11 Praevaricatione enim praevaricata est in me domus Israel
et domus Iudae ”, ait Dominus. 12 Negaverunt Dominum et dixerunt:
“Non est ipse; neque veniet super nos malum, et gladium et famem non
videbimus. 13 Prophetae erunt in ventum, et responsum non est in
eis. Haec ergo evenient illis ”. 14 Propterea haec dicit Dominus,
Deus exercituum: “ Quia locuti estis verbum istud, ecce ego do verba
mea in ore tuo in ignem et populum istum in ligna, et vorabit
eos. 15 Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus
Israel, ait Dominus, gentem robustam, gentem antiquam, gentem,
cuius ignorabis linguam nec intelleges quid loquatur. 16 Pharetra
eius quasi sepulcrum patens universi fortes. 17 Et comedet segetes
tuas et panem tuum, devorabit filios tuos et filias tuas, comedet
gregem tuum et armenta tua, comedet vineam tuam et ficum tuam; et
conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam, gladio. 18
Verumtamen et in diebus illis, ait Dominus, non faciam in vobis
consummationem ”. 19 Quod si dixeritis: “ Quare fecit nobis Dominus
Deus noster haec omnia? ”, dices ad eos: “ Sicut dereliquistis me et
servistis diis alienis in terra vestra, sic servietis alienis in terra non
vestra ”. 20 Annuntiate hoc domui Iacob et auditum facite in Iuda
dicentes: 21 “ Audi, popule stulte, qui non habes cor, qui habentes
oculos non vident, et aures et non audiunt. 22 Numquid me non
timebitis, ait Dominus, et a facie mea non trepidabitis? Qui
posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum, quod non
praeteribit; et commovebuntur et non poterunt, et intumescent
fluctus eius, et non transibunt illud ”. 23 Populo autem huic factum
est cor contumax et rebelle; recesserunt et abierunt 24 et non
dixerunt in corde suo: “ Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat
nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo, hebdomadas
statutas messis custodientem nobis ”. 25 Iniquitates vestrae
declinaverunt haec, et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis, 26
quia inventi sunt in populo meo impii, insidiantes quasi incurvati
aucupes, laqueos ponentes ad capiendos viros. 27 Sicut decipula
plena avibus, sic domus eorum plenae dolo; ideo magnificati sunt et
ditati, 28 incrassati sunt et impinguati: et transgressi sunt
terminos mali. Causam non iudicaverunt, causam pupilli, ut ipsi
prospere agant, et iudicium pauperum non iudicaverunt. 29 Numquid
super his non visitabo, dicit Dominus, aut super gentem
huiuscemodi non ulciscetur anima mea? 30 Stupor et
mirabilia facta sunt in terra: 31 prophetae prophetabant
mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus
dilexit talia. Quid igitur facietis in novissimo eius?
6 1 Fugite, filii Beniamin, de medio Ierusalem; et in
Thecua clangite bucina et super Bethcharem levate vexillum, quia
malum visum est ab aquilone et contritio magna. 2 Speciosam et
delicatam silere feci filiam Sion. 3 Ad eam venient pastores et
greges eorum, figent in ea tentoria in circuitu; pascet unusquisque
partem suam. 4 “ Sanctificate super eam bellum, consurgite, et
ascendamus in meridie; vae nobis, quia declinavit dies, quia
longiores factae sunt umbrae vesperi! 5 Surgite, et ascendamus in
nocte et dissipemus domos eius ”. 6 Quia haec dicit Dominus
exercituum: “ Caedite lignum eius et fundite circa Ierusalem
aggerem; haec est civitas visitationis, omnis calumnia in medio
eius. 7 Sicut effluere facit cisterna aquam suam, sic illa effluere
facit malitiam suam; violentia et vastitas auditur in ea, coram me
semper afflictio et plaga. 8 Erudire, Ierusalem, ne forte recedat
anima mea a te, ne forte ponam te desertam, terram inhabitabilem
”. 9 Haec dicit Dominus exercituum: “ Usque ad racemum colligent
quasi in vinea reliquias Israel. Converte manum tuam quasi
vindemiator ad palmites ”. 10 Cui loquar et quem contestabor, ut
audiat? Ecce incircumcisae aures eorum, et audire non
possunt; ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium, et non
suscipient illud. 11 Idcirco furore Domini plenus sum, laboravi
sustinens. “ Effunde super parvulum foris et super concilium iuvenum
simul; etiam vir cum muliere capietur, senex cum pleno dierum. 12
Et transibunt domus eorum ad alteros, agri et uxores pariter, quia
extendam manum meam super habitantes terram ”, dicit Dominus. 13
A minore quippe usque ad maiorem omnes avaritiae student, et a
propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum. 14 Et curant
contritionem populi mei in levitate dicentes: “ Pax, pax ”; et non est
pax. 15 Confusi sunt, quia abominationem fecerunt; quin potius
confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt. “ Quam ob rem
cadent inter ruentes; tempore, quo visitavero eos, corruent ”, dicit
Dominus. 16 Haec dicit Dominus: “ State super vias et videte et
interrogate de semitis antiquis, quae sit via bona, et ambulate in
ea et invenietis refrigerium animabus vestris ”. Et dixerunt: “ Non
ambulabimus! ”. 17 Et constitui super vos speculatores: “ Audite
vocem tubae ”. Et dixerunt: “ Non audiemus! ”. 18 Ideo audite,
gentes, et cognosce, congregatio, quanta ego faciam eis. 19 Audi
terra: “ Ecce ego adducam mala super populum istum, fructum
cogitationum eorum, quia verba mea non audierunt et legem meam
proiecerunt. 20 Ut quid mihi tus, quod de Saba venit, et calamus
suave olens de terra longinqua? Holocautomata vestra non sunt
accepta, et victimae vestrae non placent mihi ”. 21 Propterea haec
dicit Dominus: “ Ecce ego dabo in populum istum offendicula, et
offendent in eis patres et filii simul, vicinus et proximus peribunt
”. 22 Haec dicit Dominus: “ Ecce populus venit de terra
aquilonis, et gens magna consurget a finibus terrae; 23 arcum et
acinacem arripiet, crudelis est et non miserebitur; vox eorum quasi
mare sonabit, et super equos ascendent, praeparati quasi vir ad
proelium adversum te, filia Sion ”. 24 “ Audivimus famam
eius; dissolutae sunt manus nostrae, tribulatio apprehendit
nos, dolores ut parturientem ”. 25 Nolite exire ad agros et in
via ne ambuletis, quoniam gladius inimici, pavor in circuitu. 26
Filia populi mei, accingere cilicio et volutare in cinere, luctum
unigeniti fac tibi, planctum amarum, quia repente veniet vastator
super nos. 27 Probatorem dedi te in populo meo; et scies et probabis
viam eorum. 28 Omnes isti principes rebelles, ambulantes
fraudulenter. Aes et ferrum, omnia isti corrumpunt. 29 Sufflavit
sufflatorium in igne, consumptum est plumbum; frustra conflavit
conflator, scoriae enim non sunt separatae. 30 Argentum reprobum
vocate eos, quia Dominus proiecit illos.
7 1 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens: 2 “
Sta in porta domus Domini et praedica ibi verbum istud et dic: Audite
verbum Domini, omnis Iuda, qui ingredimini per portas has, ut adoretis
Dominum. 3 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Bonas facite
vias vestras et opera vestra, et habitare vos faciam in loco isto. 4
Nolite confidere in verbis mendacii dicentes: “Templum Domini, templum
Domini, templum Domini est”. 5 Quoniam, si bene direxeritis vias
vestras et opera vestra, si feceritis iudicium inter virum et proximum
eius, 6 advenae et pupillo et viduae non feceritis calumniam nec
sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc et post deos alienos non
ambulaveritis in malum vobismetipsis, 7 habitare vos faciam in loco
isto, in terra, quam dedi patribus vestris a saeculo usque in
saeculum. 8 Ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii, qui non
proderunt. 9 Quid? Furari, occidere, adulterari, iurare mendaciter,
incensum offerre Baal et ire post deos alienos, quos ignoratis; 10 et
venitis et statis coram me in domo hac, super quam invocatum est nomen
meum, et dicitis: “Liberati sumus”, eo quod faciatis omnes abominationes
istas. 11 Numquid spelunca latronum facta est domus ista, super quam
invocatum est nomen meum in oculis vestris? Ecce, etiam ego vidi, dicit
Dominus. 12 Ite ad locum meum in Silo, ubi habitavit nomen meum a
principio, et videte, quae fecerim ei propter malitiam populi mei Israel.
13 Et nunc, quia fecistis omnia opera haec, dicit Dominus, et locutus
sum ad vos mane consurgens et loquens, et non audistis, et vocavi vos, et
non respondistis, 14 faciam domui huic, super quam invocatum est nomen
meum, et in qua vos habetis fiduciam, et loco, quem dedi vobis et patribus
vestris, sicut feci Silo; 15 et proiciam vos a facie mea, sicut
proieci omnes fratres vestros, universum semen Ephraim. 16 Tu ergo,
noli orare pro populo hoc nec assumas pro eis deprecationem et orationem
et non obsistas mihi, quia non exaudiam te. 17 Nonne vides, quid isti
faciant in civitatibus Iudae et in plateis Ierusalem? 18 Filii
colligunt ligna, et patres succendunt ignem, et mulieres commiscent
farinam, ut faciant placentas reginae caeli et libent diis alienis, ut me
ad iracundiam provocent. 19 Numquid me ad iracundiam provocant, dicit
Dominus, nonne semetipsos in confusionem vultus sui? 20 Ideo haec
dicit Dominus Deus: Ecce furor meus et indignatio mea effunditur super
locum istum, super homines et super iumenta et super lignum regionis et
super fruges terrae et succendetur et non exstinguetur. 21 Haec dicit
Dominus exercituum, Deus Israel: Holocautomata vestra addite victimis
vestris et comedite carnes, 22 quia non sum locutus cum patribus
vestris et non praecepi eis in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, de
verbo holocautomatum et victimarum. 23 Sed hoc verbum praecepi eis
dicens: Audite vocem meam, et ero vobis Deus, et vos eritis mihi populus;
et ambulate in omni via, quam mandaverim vobis, ut bene sit vobis. 24
Et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt in
voluntatibus et in pravitate cordis sui mali factique sunt retrorsum et
non in ante 25 a die, qua egressi sunt patres eorum de terra Aegypti,
usque ad diem hanc. Et misi ad vos omnes servos meos prophetas, per diem
consurgens diluculo et mittens; 26 et non audierunt me nec
inclinaverunt aurem suam, sed induraverunt cervicem suam et peius operati
sunt quam patres eorum. 27 Et loqueris ad eos omnia verba haec, et non
audient te; et vocabis eos, et non respondebunt tibi; 28 et dices ad
eos: Haec est gens, quae non audivit vocem Domini Dei sui nec recepit
disciplinam. Periit fides et ablata est de ore eorum. 29 Tonde capillum
tuum et proice et sume in collibus planctum, quia sprevit
Dominus et proiecit generationem furoris sui. 30 Quia fecerunt filii
Iudae malum in oculis meis, dicit Dominus; posuerunt abominationes suas in
domo, super quam invocatum est nomen meum, ut polluerent eam; 31 et
aedificaverunt excelsa Topheth, quae est in valle Benennom, ut incenderent
filios suos et filias suas igni: quae non praecepi nec cogitavi in corde
meo. 32 Ideo ecce dies venient, dicit Dominus, et non dicetur amplius
Topheth et vallis Benennom sed vallis Interfectionis; et sepelient in
Topheth, eo quod non sit locus. 33 Et erit morticinum populi huius in
cibum volucribus caeli et bestiis terrae, et non erit qui abigat. 34
Et quiescere faciam de urbibus Iudae et de plateis Ierusalem vocem gaudii
et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae: in desolationem enim
erit terra ”.
8 1 “ In illo tempore, ait Dominus, eicient ossa regum Iudae et
ossa principum eius et ossa sacerdotum et ossa prophetarum et ossa eorum,
qui habitaverunt Ierusalem de sepulcris suis; 2 et expandent ea ad
solem et lunam et omnem militiam caeli, quae dilexerunt et quibus
servierunt et post quae ambulaverunt et quae quaesierunt et adoraverunt;
non colligentur et non sepelientur: in sterquilinium super faciem terrae
erunt. 3 Et eligent magis mortem quam vitam omnes, qui residui fuerint
de cognatione hac pessima in universis locis, ad quae eiecero eos, dicit
Dominus exercituum. 4 Et dices ad eos: Haec dicit Dominus: Numquid,
qui cadit, non resurget, et, qui aversus est, non revertetur? 5 Quare
ergo aversus est populus iste, Ierusalem aversione
perpetua? Apprehenderunt mendacium et noluerunt reverti. 6
Attendi et auscultavi: nemo, quod bonum est, loquitur, nullus est,
qui agat paenitentiam super malitia sua dicens: “Quid
feci?”. Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu
vadens in proelio. 7 Etiam ciconia in caelo novit tempus
suum; turtur et hirundo et turdus custodierunt tempus adventus
sui; populus autem meus non novit iudicium Domini. 8 Quomodo
dicitis: “Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est”? Vere
mendacium operatus est stilus mendax scribarum. 9 Confusi sunt
sapientes, perterriti et capti sunt; verbum enim Domini
proiecerunt, et sapientia nulla est in eis. 10 Propterea dabo
mulieres eorum exteris, agros eorum expugnatoribus, quia a minimo
usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur, a propheta usque ad
sacerdotem cuncti faciunt mendacium. 11 Et sanant
contritionem filiae populi mei in levitate dicentes “Pax, pax”, cum
non sit pax. 12 Confusi sunt, quia abominationem fecerunt; quin immo
confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt, idcirco cadent
inter corruentes, in tempore visitationis suae corruent, dicit
Dominus. 13 Congregans congregabo eos, ait Dominus; non est uva
in vitibus, et non sunt ficus in ficulnea, folium defluxit, et
dabo eis gradientes super eos. 14 “Quare sedemus? Convenite, et
ingrediamur civitates munitas et pereamus ibi, quia Dominus Deus
noster tradidit nos in interitum et potum dedit nobis aquam
fellis; peccavimus enim Domino. 15 Exspectavimus pacem, et non est
bonum, tempus medelae, et ecce formido”. 16 A Dan auditus est
fremitus equorum eius, a voce hinnituum fortium equorum eius commota
est omnis terra; et venient et devorabunt terram et plenitudinem
eius, urbem et habitatores eius. 17 Quia ecce ego mittam
vobis serpentes regulos, quibus non est incantatio, et mordebunt
vos ”, ait Dominus. 18 Hilaritas mea facta est dolor in me, cor
meum maerens. 19 Ecce vox clamoris filiae populi mei de terra
longinqua: “ Numquid Dominus non est in Sion? Aut rex eius non est
in ea? ”. “ Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus
suis et in vanitatibus alienis? ”. 20 “ Transiit messis, finita est
aestas, et nos salvati non sumus ”. 21 Super contritione filiae
populi mei contritus sum et contristatus; stupor obtinuit me. 22
Numquid resina non est in Galaad? Aut medicus non est ibi? Quare
enim non est obducta cicatrix filiae populi mei? 23 Quis dabit
capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum, et plorabo die ac
nocte interfectos filiae populi mei?
9 1 Quis dabit mihi in solitudine deversorium viatorum, et de
relinquam populum meum et recedam ab eis? Quia omnes adulteri
sunt, coetus praevaricatorum. 2 “ Et tenderunt linguam suam quasi
arcum; mendacium, et non veritas, invaluit in terra, quia de malo ad
malum egressi sunt et me non cognoverunt, dicit Dominus. 3
Unusquisque se a proximo suo custodiat et in omni fratre suo non habeat
fiduciam, quia omnis frater supplantat, et omnis amicus fraudulenter
incedit, 4 et vir fratrem suum decipit, et veritatem non
loquuntur; docuerunt enim linguam suam loqui mendacium, inique
egerunt, noluerunt converti. 5 Iniuria super iniuriam, dolus super
dolum. Renuerunt scire me ”, dicit Dominus. 6 Propterea haec
dicit Dominus exercituum: “ Ecce ego conflabo et probabo eos; quid
enim aliud faciam filiae populi mei? 7 Sagitta vulnerans lingua
eorum; dolum locuta est in ore suo: pacem cum amico suo
loquitur et occulte ponit ei insidias. 8 Numquid super his non
visitabo eos, dicit Dominus, aut in gente huiusmodi non
ulciscetur anima mea? ”. 9 Super montes assumam fletum ac
lamentum et super pascua deserti planctum, quoniam incensa
sunt, eo quod non sit vir pertransiens, et non audiunt vocem
gregis; a volucre caeli usque ad pecora transmigraverunt,
recesserunt. 10 “ Et dabo Ierusalem in acervos arenae et cubilia
thoum, et civitates Iudae dabo in desolationem, eo quod non sit
habitator ”. 11 Quis est vir sapiens, qui intellegat hoc, et ad quem
verbum oris Domini fiat, ut annuntiet istud: Quare perierit
terra, exusta sit quasi desertum, eo quod non sit qui
pertranseat? 12 Et dixit Dominus: “ Quia dereliquerunt legem meam, quam
dedi eis, et non audierunt vocem meam et non ambulaverunt in ea; 13 et
abierunt post pravitatem cordis sui et post Baalim, quos didicerunt a
patribus suis ”. 14 Idcirco haec dicit Dominus exercituum, Deus
Israel: “ Ecce ego cibabo populum istum absinthio et potum dabo eis aquam
fellis; 15 et dispergam eos in gentibus, quas non noverunt ipsi et
patres eorum, et mittam post eos gladium, donec consumantur. 16 Haec
dicit Dominus exercituum: Attendite et vocate lamentatrices, et
veniant; et ad eas, quae sapientes sunt, mittite, et properent!
”. 17 Festinent et assumant super nos lamentum: deducant oculi
nostri lacrimas, et palpebrae nostrae defluant aquis. 18 Quia vox
lamentationis audita est de Sion: “ Quomodo vastati sumus et confusi
vehementer, quia dereliquimus terram, quoniam deiecta sunt
tabernacula nostra ”. 19 Audite ergo, mulieres, verbum Domini; et
assumant aures vestrae sermonem oris eius, et docete filias vestras
lamentum, et unaquaeque proximam suam planctum. 20 Quia ascendit
mors per fenestras nostras, ingressa est domos nostras, disperdere
parvulos deforis, iuvenes de plateis. 21 Loquere. Haec dicit
Dominus: “ Et cadet morticinum hominis quasi stercus super faciem
regionis et quasi manipulus post tergum metentis, et non est qui
colligat ”. 22 Haec dicit Dominus: “ Non glorietur sapiens in
sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non
glorietur dives in divitiis suis; 23 sed in hoc glorietur, qui
gloriatur: scire et nosse me, quia ego sum Dominus, qui facio
misericordiam et iudicium et iustitiam in terra; haec enim placent
mihi, ait Dominus. 24 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et visitabo
super omnem, qui circumcisum habet praeputium, 25 super Aegyptum et
super Iudam et super Edom et super filios Ammon et super Moab et super
omnes, qui attonsi sunt in comam, habitantes in deserto, quia omnes gentes
habent praeputium, omnis autem domus Israel incircumcisi sunt corde
”.
10 1 Audite verbum, quod locutus est Dominus super vos, domus
Israel. 2 Haec dicit Dominus: “ Iuxta vias gentium nolite
discere et a signis caeli nolite metuere, quae timent gentes, 3
quia leges populorum vanae sunt. Quia lignum de saltu praecidit opus
manuum artificis in ascia, 4 argento et auro decoravit illud, clavis
et malleis firmavit, ut non moveatur; 5 sicut formido in cucumerario
sunt et non loquentur, portantur, quia incedere non
valent: nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere nec bene
”. 6 Non est similis tui, Domine; magnus es tu, et magnum nomen
tuum in fortitudine. 7 Quis non timebit te, o rex gentium? Te enim
decet, quoniam inter cunctos sapientes gentium et in universis
regnis earum nullus est similis tui. 8 Pariter insipientes et fatui
sunt; doctrina vanitatis eorum lignum est. 9 Argentum involutum,
quod de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz, opus artificis et
manuum aurificis, hyacinthus et purpura indumentum eorum; opus
artificum universa haec. 10 Dominus autem Deus verus est, ipse Deus
vivens et rex sempiternus; ab indignatione eius commovebitur
terra, et non sustinebunt gentes comminationem eius. 11 Sic ergo
dicetis eis: “ Dii, qui caelos et terram non fecerunt, pereant de terra et
de his, quae sub caelis sunt ”. 12 Qui fecit terram in fortitudine
sua, firmavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit
caelos. 13 Ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo et elevat
nebulas ab extremitatibus terrae; fulgura in pluviam facit et educit
ventum de thesauris suis. 14 Stultus factus est omnis homo absque
scientia; confusus est omnis artifex in sculptili, quoniam falsum
est, quod conflavit, et non est spiritus in eis. 15 Vana sunt et
opus risu dignum; in tempore visitationis suae peribunt. 16 Non est
his similis pars Iacob: qui enim formavit omnia, ipse est, et Israel
tribus hereditatis eius, Dominus exercituum nomen illi. 17 Congrega
de terra sarcinam tuam, quae habitas in obsidione, 18 quia haec
dicit Dominus: “ Ecce ego longe proiciam habitatores terrae in hac
vice et tribulabo eos, ita ut inveniant me ”. 19 Vae mihi super
contritione mea, pessima plaga mea! Ego autem dixi: “ Plane haec
infirmitas mea est, et portabo illam ”. 20 Tabernaculum meum
vastatum est, omnes funiculi mei dirupti sunt; filii mei exierunt a me
et non subsistunt, non est qui extendat ultra tentorium meum et
erigat pelles meas. 21 Quia stulte egerunt pastores et Dominum non
quaesierunt; propterea non prosperati sunt, et omnis grex eorum
dispersus est. 22 Vox auditionis ecce venit et commotio magna de
terra aquilonis, ut ponat civitates Iudae solitudinem et habitaculum
thoum. 23 “ Scio, Domine, quia non est hominis via eius, nec viri
est, ut ambulet et dirigat gressus suos. 24 Corripe me,
Domine, verumtamen in iudicio et non in furore tuo, ne forte ad
nihilum redigas me ”. 25 Effunde indignationem tuam super
gentes, quae non cognoverunt te, et super cognationes, quae nomen
tuum non invocaverunt; quia comederunt Iacob et devoraverunt
eum et consumpserunt illum et pascua eius
dissipaverunt.
11 1 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens: 2 “
Audite verba pacti huius et loquimini ad viros Iudae et habitatores
Ierusalem. 3 Et dices ad eos: Haec dicit Dominus, Deus Israel:
Maledictus vir, qui non audierit verba pacti huius, 4 quod praecepi
patribus vestris in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, de fornace
ferrea, dicens: Audite vocem meam et facite omnia, quae praecipio vobis,
et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum; 5 ut suscitem
iuramentum, quod iuravi patribus vestris, daturum me eis terram fluentem
lacte et melle, sicut est dies haec ”. Et respondi et dixi: “ Amen, Domine
”. 6 Et dixit Dominus ad me: “ Vociferare omnia verba haec in
civitatibus Iudae et in foris Ierusalem dicens: Audite verba pacti huius
et facite illa. 7 Quia contestans contestatus sum patres vestros in
die, qua eduxi eos de terra Aegypti, usque ad diem hanc; mane consurgens
contestatus sum et dixi: Audite vocem meam. 8 Et non audierunt nec
inclinaverunt aurem suam, sed abierunt unusquisque in pravitate cordis sui
mali; et induxi super eos omnia verba pacti huius, quod praecepi, ut
facerent, et non fecerunt ”. 9 Et dixit Dominus ad me: “ Inventa est
coniuratio in viris Iudae et in habitatoribus Ierusalem. 10 Reversi
sunt ad iniquitates patrum suorum priorum, qui noluerunt audire verba mea;
et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis: irritum fecerunt
domus Israel et domus Iudae pactum meum, quod pepigi cum patribus eorum.
11 Quam ob rem haec dicit Dominus: Ecce ego inducam super eos mala, de
quibus exire non poterunt; et clamabunt ad me, et non exaudiam eos. 12
Et ibunt civitates Iudae et habitatores Ierusalem et clamabunt ad deos,
quibus sacrificant, et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum.
13 Secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui, Iuda, et
secundum numerum viarum Ierusalem posuistis aras confusioni, aras ad
sacrificandum Baal. 14 Tu ergo noli orare pro populo hoc et ne assumas
pro eis deprecationem et orationem, quia non exaudiam in tempore clamoris
eorum ad me, in tempore afflictionis eorum. 15 Quid est dilectae
meae, ut in domo mea perficiat consilia mala? Numquid vota et carnes
sanctae auferent a te malitias tuas, in quibus glorieris? ”. 16
Olivam uberem, pulchram, fructibus speciosam, vocabit Dominus nomen
tuum; ad vocem strepitus grandis succendit ignem in ea, et
combusti sunt rami eius. 17 Et Dominus exercituum, qui plantavit te,
locutus est super te malum, pro malis domus Israel et domus Iudae, quae
fecerunt sibi ad irritandum me, sacrificantes Baal. 18 Tu autem,
Domine, demonstrasti mihi, et cognovi; tunc ostendisti mihi opera
eorum. 19 Et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam; et
non cognovi quia super me cogitaverunt consilia: “ Caedamus lignum in
vigore eius et eradamus eum de terra viventium, et nomen eius non
memoretur amplius ”. 20 Tu autem, Domine exercituum, qui iudicas
iuste et probas renes et corda: videam ultionem tuam ex eis; tibi
enim revelavi causam meam. 21 Propterea haec dicit Dominus super viros
Anathoth, qui quaerunt animam tuam et dicunt: “ Non prophetabis in nomine
Domini et non morieris in manibus nostris ”. 22 Propterea haec dicit
Dominus exercituum: “ Ecce ego visitabo super eos: iuvenes morientur in
gladio, filii eorum et filiae eorum morientur in fame, 23 et reliquiae
non erunt eis; inducam enim malum super viros Anathoth, annum visitationis
eorum ”.
12 1 Iustus quidem tu es, Domine, si disputem tecum; verumtamen
de iudiciis loquar ad te. Quare via impiorum prosperatur? Bene est
omnibus, qui praevaricantur et inique agunt. 2 Plantasti eos, et
radicem miserunt, proficiunt et faciunt fructum; prope es tu ori
eorum et longe a renibus eorum. 3 Et tu, Domine, nosti me, vidisti
me et probasti cor meum tecum; segrega eos quasi gregem ad
victimam et sanctifica eos in diem occisionis. 4 Usquequo lugebit
terra, et herba omnis regionis siccabitur propter malitiam
habitantium in ea? Consumptum est animal et volucre, quoniam
dixerunt: “Non videbit novissima nostra”. 5 “ Si cum peditibus currens
laborasti, quomodo contendere poteris cum equis? Cum autem in terra
pacis securus fueris, quid facies in silva condensa Iordanis? 6 Nam
et fratres tui et domus patris tui, etiam ipsi fraudulenter egerunt
adversum te et clamaverunt post te plena voce; ne credas eis, cum
locuti fuerint tibi bona ”. 7 “ Reliqui domum meam, dimisi
hereditatem meam; dedi dilectam animae meae in manu inimicorum
eius. 8 Facta est mihi hereditas mea quasi leo in silva; dedit
contra me vocem, ideo odivi eam. 9 Numquid avis discolor hereditas mea
mihi? Numquid aves in circuitu contra eam? Venite, congregamini,
omnes bestiae campi, properate ad devorandum. 10 Pastores multi
demoliti sunt vineam meam, conculcaverunt partem meam; dederunt
portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis. 11 Posuerunt
eam in dissipationem; lugetque coram me desolata, vastata est omnis
terra, quia nullus est qui recogitet corde ”. 12 Super omnes colles
in deserto venerunt vastatores, quia gladius Domini devorat ab
extremo terrae usque ad extremum eius; non est pax universae
carni. 13 Seminaverunt triticum et spinas messuerunt, laboraverunt,
et non eis proderit; confundemini a fructibus vestris propter iram
furoris Domini. 14 Haec dicit Dominus adversum omnes vicinos meos
pessimos, qui tangunt hereditatem, quam distribui populo meo Israel: “Ecce
ego evellam eos de terra sua et domum Iudae evellam de medio eorum. 15
Et erit: cum evulsero eos, convertar et miserebor eorum et reducam eos,
virum ad hereditatem suam et virum in terram suam. 16 Et erit: si
eruditi didicerint vias populi mei, ut iurent in nomine meo: “Vivit
Dominus!”, sicut docuerunt populum meum iurare in Baal, aedificabuntur in
medio populi mei. 17 Quod si non audierint, evellam gentem illam
evulsione et perditione ”, ait Dominus.
13 1 Haec dixit Dominus ad me: “ Vade et posside tibi lumba re
lineum et pones illud super lumbos tuos et in aquam non inferes illud ”.
2 Et possedi lumbare iuxta verbum Domini et posui circa lumbos meos.
3 Et factus est sermo Domini ad me secundo dicens: 4 “ Tolle
lumbare, quod possedisti, quod est circa lumbos tuos, et surgens vade ad
Euphraten et absconde ibi illud in foramine petrae ”. 5 Et abii et
abscondi illud ad Euphraten, sicut praeceperat mihi Dominus. 6 Et
factum est, post dies plurimos dixit Dominus ad me: “ Surge, vade ad
Euphraten et tolle inde lumbare, quod praecepi tibi, ut absconderes ibi ”.
7 Et abii ad Euphraten et fodi et tuli lumbare de loco, ubi
absconderam illud; et ecce, computruerat lumbare, ita ut nulli usui aptum
esset. 8 Et factum est verbum Domini ad me dicens: 9 “ Haec dicit
Dominus: Sic putrescere faciam superbiam Iudae et superbiam Ierusalem
multam; 10 populus iste pessimus — qui nolunt audire verba mea et
ambulant in pravitate cordis sui abieruntque post deos alienos, ut
servirent eis et adorarent eos — erit sicut lumbare istud, quod nulli usui
aptum est. 11 Sicut enim adhaeret lumbare ad lumbos viri, sic
agglutinavi mihi omnem domum Israel et omnem domum Iudae, dicit Dominus,
ut esset mihi in populum et in nomen et in laudem et in gloriam, et non
audierunt. 12 Dices ergo ad eos sermonem istum: Haec dicit Dominus,
Deus Israel: Omnis laguncula implebitur vino. Et dicent ad te: “Numquid
ignoramus quia omnis laguncula implebitur vino?”. 13 Et dices ad eos:
Haec dicit Dominus: Ecce ego implebo omnes habitatores terrae huius et
reges, qui sedent de stirpe David super thronum eius, et sacerdotes et
prophetas et omnes habitatores Ierusalem ebrietate; 14 et collidam
eos, virum in fratrem suum et patres et filios pariter, ait Dominus; non
parcam et non concedam neque miserebor, ut non disperdam eos ”. 15
Audite et auribus percipite; nolite elevari, quia Dominus locutus
est. 16 Date Domino Deo vestro gloriam, antequam
contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes
caliginosos; exspectabitis lucem, et ponet eam in umbram
mortis et in caliginem. 17 Quod si hoc non audieritis, in
abscondito plorabit anima mea a facie superbiae; plorans
plorabit et deducet oculus meus lacrimam, quia captus est grex
Domini. 18 “ Dic regi et dominatrici: In humo sedete, quoniam
descendit de capite vestro corona gloriae vestrae. 19 Civitates
austri clausae sunt, et non est qui aperiat; translata est omnis
Iuda transmigratione perfecta. 20 Leva oculos tuos et
vide venientes ab aquilone: Ubi est grex, qui datus est
tibi, pecus inclitum tuum? 21 Quid dices, cum visitaverit te? Tu
enim ipsa docuisti eos adversum te, amicos in caput tuum; numquid
non dolores apprehendent te quasi mulierem parturientem? 22 Quod si
dixeris in corde tuo: “Quare venerunt mihi haec?”. Propter
multitudinem iniquitatis tuae revelatae sunt laciniae tuae, pollutae
sunt plantae tuae. 23 Numquid mutare potest Aethiops pellem suam aut
pardus varietates suas? Tunc et vos poteritis benefacere, cum
didiceritis malum. 24 Et disseminabo eos quasi stipulam, quae
raptatur in vento deserti. 25 Haec sors tua parsque mensurae tuae a
me, dicit Dominus, quia oblita es mei et confisa es in
mendacio. 26 Unde et ego sublevabo lacinias tuas super faciem
tuam, et apparebit ignominia tua, 27 adulteria tua et hinnitus
tuus, scelus fornicationis tuae. Super colles in agro vidi
abominationes tuas. Vae tibi, Ierusalem! Non mundaberis; usquequo
adhuc? ”.
14 1 Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam de sic citate. 2
Luget Iuda, et portae eius languescunt et contristatae iacent in
terra, et clamor Ierusalem ascendit. 3 Maiores eorum miserunt
minores suos ad aquam: venerunt ad cisternas, non invenerunt
aquam; reportaverunt vasa sua vacua, confusi sunt et afflicti et
operuerunt capita sua. 4 Propter terrae vastitatem, quia non venit
pluvia in terram, confusi sunt agricolae, operuerunt capita
sua. 5 Nam et cerva in agro peperit et reliquit, quia non erat
herba. 6 Et onagri steterunt in collibus, traxerunt aerem quasi
thoes; defecerunt oculi eorum, quia non erat herba. 7 “ Si
iniquitates nostrae testificantur adversus nos, Domine, fac propter
nomen tuum, quoniam multae sunt aversiones nostrae, tibi
peccavimus. 8 Exspectatio Israel, salvator eius in tempore
tribulationis, quare quasi peregrinus es in terra et quasi viator
declinans ad pernoctandum? 9 Quare es velut vir attonitus, ut
fortis, qui non potest salvare? Tu autem in medio nostri es,
Domine, et nomen tuum invocatum est super nos; ne derelinquas nos
”. 10 Haec dicit Dominus populo huic: “ Ita diligunt vagari, pedes suos
non prohibent et Domino non placent ”. Nunc recordatus est iniquitatum
eorum et visitat peccata eorum. 11 Et dixit Dominus ad me: “ Noli orare
pro populo isto in bonum. 12 Cum ieiunaverint, non exaudiam preces
eorum; et, si obtulerint holocautomata et oblationes, non suscipiam ea;
quoniam gladio et fame et peste consumam eos ”. 13 Et dixi: “ Heu,
Domine Deus! Ecce prophetae dicunt eis: “Non videbitis gladium, et fames
non erit in vobis, sed pacem veram dabit vobis in loco isto” ”. 14 Et
dixit Dominus ad me: “ Falso prophetae vaticinantur in nomine meo: non
misi eos et non praecepi eis neque locutus sum ad eos; visionem mendacem
et divinationem et fraudulentiam et seductionem cordis sui prophetant
vobis. 15 Idcirco haec dicit Dominus contra prophetas, qui prophetant
in nomine meo, quos ego non misi, dicentes: “Gladius et fames non erit in
terra hac”: In gladio et fame consumentur prophetae illi; 16 et
homines, quibus prophetant, erunt proiecti in viis Ierusalem prae fame et
gladio, et non erit qui sepeliat eos: ipsi et uxores eorum, filii et
filiae eorum, et effundam super eos malum suum. 17 Et dices ad eos
verbum istud: Deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem, et non
taceant, quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi
mei, plaga pessima vehementer. 18 Si egressus fuero ad
agros, ecce occisi gladio; et, si introiero in civitatem, ecce
attenuati fame; propheta quoque et sacerdos abierunt per terram
nescientes ”. 19 Numquid proiciens abiecisti Iudam, aut Sion
abominata est anima tua? Quare ergo percussisti nos, ita ut nulla
sit sanitas? Exspectavimus pacem, et non est bonum, et tempus
curationis, et ecce turbatio. 20 Cognovimus, Domine, impietates
nostras, iniquitates patrum nostrorum, quia peccavimus tibi. 21 Ne
des nos in opprobrium propter nomen tuum, ne facias contumeliam solio
gloriae tuae; recordare, ne irritum facias foedus tuum nobiscum. 22
Numquid sunt in sculptilibus gentium, qui pluant, aut caeli possunt
dare imbres? Nonne tu es Dominus Deus noster, quem
exspectamus? Tu enim fecisti omnia haec.
15 1 Et dixit Dominus ad me: “ Si steterit Moyses et Samuel co ram
me, non est anima mea ad populum istum; eice illos a facie mea, et
egrediantur. 2 Quod si dixerint ad te: “Quo egrediemur?”, dices ad
eos: Haec dicit Dominus: Qui ad mortem, ad mortem; et qui ad
gladium, ad gladium; et qui ad famem, ad famem; et qui ad
captivitatem, ad captivitatem. 3 Et mandabo super eos quattuor species,
dicit Dominus: gladium ad occisionem et canes ad lacerandum et volatilia
caeli et bestias terrae ad devorandum et dissipandum. 4 Et dabo eos in
commotionem universis regnis terrae, propter Manassem filium Ezechiae
regem Iudae, super omnibus, quae fecit in Ierusalem. 5 Quis enim
miserebitur tui, Ierusalem, aut quis contristabitur pro te, aut quis
ibit ad rogandum de pace tua? 6 Tu reppulisti me, dicit
Dominus, retrorsum abiisti; et extendi manum meam super te et
interfeci te: laboravi miserans. 7 Et ventilavi eos ventilabro in
portis terrae; orbavi et disperdidi populum meum: a viis suis non
sunt reversi. 8 Multiplicatae sunt mihi viduae eius super arenam
maris, induxi eis super matrem militem vastatorem meridie, misi
super eam repente perturbationem et terrorem. 9 Infirmata est, quae
peperit septem, exhalavit animam suam; occidit ei sol, cum adhuc
esset dies, confusa est et erubuit, et residuos eorum in gladium
dabo in conspectu inimicorum eorum ”, ait Dominus. 10 Vae mihi,
mater mea, quoniam genuisti me virum rixae et virum discordiae in
universa terra! Non feneravi, nec feneravit mihi quisquam; omnes
maledicunt mihi. 11 Amen, Domine, ministravi tibi in
bonum, intercessi apud te in tempore afflictionis et in tempore
tribulationis pro inimico. 12 Numquid frangitur ferro ferrum
aquilonis et aes? 13 “ Divitias tuas et thesauros tuos in
direptionem dabo gratis, propter omnia peccata tua, in omnibus
terminis tuis. 14 Et servire te faciam inimicis tuis in terra, quam
nescis, quia ignis succensus est in furore meo: super vos ardebit
”. 15 Tu scis, Domine; recordare mei et visita me et vindica me
de his, qui persequuntur me; noli in patientia tua abripere
me, scito quoniam sustinui pro te opprobrium. 16 Inventi sunt
sermones tui, et comedi eos, et factum est mihi verbum tuum in
gaudium et in laetitiam cordis mei, quoniam invocatum est nomen tuum
super me, Domine, Deus exercituum. 17 Non sedi in concilio
ludentium et gloriatus sum; a facie manus tuae solus
sedebam, quoniam indignatione replesti me. 18 Quare factus est dolor
meus perpetuus, et plaga mea desperabilis renuit curari? Factus es
mihi quasi rivus mendax, aquae infideles. 19 Propter hoc haec dixit
Dominus: “ Si converteris, convertam te, et ante faciem meam
stabis; et si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum
eris; convertentur ipsi ad te, et tu non converteris ad eos. 20
Et dabo te populo huic in murum aereum fortem; et bellabunt adversum
te et non praevalebunt, quia ego tecum sum, ut salvem te et eruam
te, dicit Dominus. 21 Et liberabo te de manu pessimorum et
redimam te de manu fortium ”.
16 1 Et factum est verbum Domi ni ad me dicens: 2 “ Non acci
pies uxorem, et non erunt tibi filii et filiae in loco isto. 3 Quia
haec dicit Dominus super filios et filias, qui generantur in loco isto, et
super matres eorum, quae genuerunt eos, et super patres eorum, de quorum
stirpe sunt nati in terra hac: 4 Mortibus aegrotationum morientur, non
plangentur et non sepelientur; in sterquilinium super faciem terrae erunt
et gladio et fame consumentur, et erit cadaver eorum in escam volatilibus
caeli et bestiis terrae ”. 5 Haec enim dixit Dominus: “Ne ingrediaris
domum convivii neque vadas ad plangendum neque lugebis eos, quia abstuli
pacem meam a populo isto, dicit Dominus, misericordiam et miserationes.
6 Et morientur grandes et parvi in terra ista, non sepelientur neque
plangentur, et non se incident, neque calvitium fiet pro eis. 7 Et non
frangent lugenti panem ad consolandum super mortuo et non dabunt ei
calicem ad consolandum super patre suo et matre. 8 Et domum convivii
non ingredieris, ut sedeas cum eis et comedas et bibas. 9 Quia haec
dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego auferam de loco isto in
oculis vestris et in diebus vestris vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem
sponsi et vocem sponsae. 10 Et cum annuntiaveris populo huic omnia
verba haec, et dixerint tibi: “Quare locutus est Dominus super nos omne
malum grande istud? Quae iniquitas nostra et quod peccatum nostrum, quod
peccavimus Domino Deo nostro?”, 11 dices ad eos: Quia dereliquerunt me
patres vestri, ait Dominus, et abierunt post deos alienos et servierunt
eis et adoraverunt eos et me dereliquerunt et legem meam non custodierunt.
12 Sed et vos peius operati estis quam patres vestri: ecce enim
ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali, ut me non audiat.
13 Et eiciam vos de terra hac in terram, quam ignoratis, vos et patres
vestri; et servietis ibi diis alienis, die ac nocte, quia non dabo vobis
gratiam. 14 Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicetur
ultra: “Vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra Aegypti!”, 15
sed: “Vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra aquilonis et de
universis terris, ad quas eieci eos!”. Et reducam eos in terram suam, quam
dedi patribus eorum. 16 Ecce ego mittam piscatores multos, dicit
Dominus, et piscabuntur eos; et post haec mittam eis multos venatores, et
venabuntur eos de omni monte et de omni colle et de cavernis petrarum.
17 Quia oculi mei super omnes vias eorum: non sunt absconditae a facie
mea, et non est occulta iniquitas eorum ab oculis meis. 18 Et reddam
primum dupliciter iniquitates et peccata eorum, quia contaminaverunt
terram meam in morticinis idolorum suorum et abominationibus suis
impleverunt hereditatem meam ”. 19 Domine, fortitudo mea et praesidium
meum et refugium meum in die tribulationis; ad te gentes venient ab
extremis terrae et dicent: “ Vere mendacium possederunt patres
nostri, vanitatem, quae nihil prodest ”. 20 Numquid faciet sibi homo
deos, et ipsi non sunt dii? 21 “ Idcirco ecce ego ostendam eis per
vicem hanc, ostendam eis manum meam et virtutem meam, et scient quia
nomen mihi Dominus ”.
17
1 Peccatum Iudae scriptum est stilo ferreo, in ungue
adamantino exaratum super tabulam cordis eorum et in cornibus ararum
eorum, 2 ut recordarentur filii eorum ararum suarum et palorum
suorum iuxta ligna frondentia in collibus excelsis, 3 montibus in
campo. “ Divitias tuas, omnes thesauros tuos in direptionem
dabo, excelsa tua propter peccata in universis finibus tuis. 4 Et
relinques hereditatem tuam, quam dedi tibi; et servire te faciam
inimicis tuis in terra, quam ignoras, quoniam ignem succendistis in
naribus meis; usque in aeternum ardebit ”. 5 Haec dicit
Dominus: “ Maledictus homo, qui confidit in homine et ponit carnem
brachium suum, et a Domino recedit cor eius; 6 erit enim quasi
myricae in deserto et non videbit, cum venerit bonum, sed habitabit
in siccitate in deserto, in terra salsuginis et inhabitabili. 7
Benedictus vir, qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia
eius; 8 et erit quasi lignum, quod transplantatur super
aquas, quod ad humorem mittit radices suas et non timebit, cum
venerit aestus; et erit folium eius viride, et in anno siccitatis
non erit sollicitum nec aliquando desinet facere fructum 9 Dolosum
est cor super omnia et insanabile; quis cognoscet illud? 10 Ego
Dominus scrutans cor et probans renes, qui do unicuique iuxta viam
suam et iuxta fructum operum suorum. 11 Perdix fovit, quae non
peperit, ita faciens divitias sed non in iudicio. In dimidio dierum
suorum derelinquet eas et in novissimo suo erit insipiens ”. 12
Solium gloriae, altitudo a principio, locus sanctificationis
nostrae! 13 Exspectatio Israel, Domine, omnes, qui te derelinquunt,
confundentur; recedentes a te in terra scribentur, quoniam
dereliquerunt venam aquarum viventium, Dominum. 14 Sana me, Domine,
et sanabor; salvum me fac, et salvus ero, quoniam laus mea tu
es. 15 Ecce ipsi dicunt ad me: “ Ubi est verbum Domini? Veniat
”. 16 Et ego non institi pro malo apud te et diem calamitatis non
desideravi, tu scis: quod egressum est de labiis meis, rectum in
conspectu tuo fuit. 17 Non sis mihi tu formidini; refugium meum tu
in die afflictionis. 18 Confundantur, qui me persequuntur, et non
confundar ego; paveant illi, et non paveam ego; induc super eos diem
afflictionis et duplici contritione contere eos. 19 Haec dixit
Dominus ad me: “ Vade et sta in porta Filiorum populi, per quam
ingrediuntur reges Iudae et egrediuntur, et in cunctis portis Ierusalem;
20 et dices ad eos: Audite verbum Domini, reges Iudae et omnis Iuda
cunctique habitatores Ierusalem, qui ingredimini per portas istas. 21
Haec dicit Dominus: Custodite animas vestras et nolite portare pondera in
die sabbati nec inferatis per portas Ierusalem; 22 et nolite efferre
onera de domibus vestris in die sabbati et omne opus non facietis:
sanctificate diem sabbati, sicut praecepi patribus vestris. 23 Et non
audierunt nec inclinaverunt aurem suam; sed induraverunt cervicem suam, ne
audirent me et ne acciperent disciplinam. 24 Et erit: si audieritis
me, dicit Dominus, ut non inferatis onera per portas civitatis huius in
die sabbati, et si sanctificaveritis diem sabbati, ne faciatis in eo omne
opus, 25 ingredientur per portas civitatis huius reges et principes
sedentes super solium David et ascendentes in curribus et equis, ipsi et
principes eorum, viri Iudae et habitatores Ierusalem; et habitabitur
civitas haec in sempiternum. 26 Et venient de civitatibus Iudae et de
circuitu Ierusalem et de terra Beniamin et de Sephela et de montuosis et a
Nageb, portantes holocaustum et victimam et sacrificium et tus, et
inferent oblationem laudis in domum Domini. 27 Si autem non audieritis
me, ut sanctificetis diem sabbati et ne portetis onus intrantes per portas
Ierusalem in die sabbati, succendam ignem in portis eius, et devorabit
domos Ierusalem et non exstinguetur ”.
18 1 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens: 2 “
Surge et descende in domum figuli et ibi audies verba mea ”. 3 Et
descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam; 4 et
dissipatum est vas, quod ipse faciebat e luto manibus suis, et rursus
fecit illud vas alterum, sicut placuerat in oculis eius, ut faceret. 5
Et factum est verbum Domini ad me dicens: 6 “ Numquid sicut figulus
iste non potero vobis facere, domus Israel?, ait Dominus. Ecce, sicut
lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israel. 7 Repente
loquar adversum gentem et adversum regnum, ut eradicem et destruam et
disperdam illud; 8 si paenitentiam egerit gens illa a malo suo,
propter quod locutus sum adversus eam, agam et ego paenitentiam super
malo, quod cogitavi ut facerem ei. 9 Et subito loquar de gente et de
regno, ut aedificem et plantem illud; 10 si fecerit malum in oculis
meis, ut non audiat vocem meam, paenitentiam agam super bono, quod locutus
sum ut facerem ei. 11 Nunc ergo, dic viro Iudae et habitatoribus
Ierusalem dicens: Haec dicit Dominus: Ecce ego fingo contra vos malum et
cogito contra vos cogitationem; revertatur unusquisque a via sua mala, et
dirigite vias vestras et opera vestra ”. 12 Qui dixerunt: “ Vanum est;
post cogitationes enim nostras ibimus et unusquisque pravitatem cordis sui
mali faciemus ”. 13 Ideo haec dicit Dominus: “ Interrogate
gentes: quis audivit talia horribilia, quae fecit nimis virgo
Israel? 14 Numquid deficiet de petra agri nix Libani, aut
arescent aquae erumpentes frigidae et defluentes? 15 Quia oblitus
est mei populus meus, vanitati sacrificantes et impingentes in viis
suis, in semitis antiquis, ut ambularent per calles in itinere
non trito, 16 ut poneret terram eorum in desolationem et in sibilum
sempiternum: omnis, qui praeterierit per eam, obstupescet et movebit
caput suum. 17 Sicut ventus urens dispergam eos coram
inimico; dorsum et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum
”. 18 Et dixerunt: “ Venite, et cogitemus contra Ieremiam cogitationes;
non enim peribit lex a sacerdote, neque consilium a sapiente, nec sermo a
propheta. Venite, et percutiamus eum lingua et non attendamus ad universos
sermones eius ”. 19 Attende, Domine, ad me et audi vocem
adversariorum meorum. 20 Numquid redditur pro bono malum, quia
foderunt foveam animae meae? Recordare quod steterim in conspectu
tuo, ut loquerer pro eis bonum et averterem indignationem tuam ab
eis. 21 Propterea da filios eorum in famem et deduc eos in manus
gladii; fiant uxores eorum absque liberis et viduae, et viri eorum
interficiantur morte, iuvenes eorum confodiantur gladio in
proelio. 22 Audiatur clamor de domibus eorum; adduces enim super eos
latronem repente, quia foderunt foveam, ut caperent me, et laqueos
absconderunt pedibus meis. 23 Tu autem, Domine, scis omne consilium
eorum adversum me in mortem; ne propitieris iniquitati eorum, et
peccatum eorum a facie tua non deleatur. Fiant corruentes in conspectu
tuo; in tempore furoris tui abutere eis.
19 1 Haec dicit Dominus: “ Vade et eme lagunculam figuli testeam
et accipe de senioribus populi et de senioribus sacerdotum 2 et
egredere ad vallem Benennom, quae est iuxta introitum portae Fictilium, et
praedicabis ibi verba, quae ego loquar ad te, 3 et dices: Audite
verbum Domini, reges Iudae et habitatores Ierusalem: Haec dicit Dominus
exercituum, Deus Israel: Ecce ego inducam afflictionem super locum istum,
ita ut omnis, qui audierit illam, tinniant aures eius, 4 eo quod
dereliquerint me et alienum fecerint locum istum et sacrificaverint in eo
diis alienis, quos nescierunt ipsi et patres eorum et reges Iudae; et
repleverunt locum istum sanguine innocentium; 5 et aedificaverunt
excelsa Baal ad comburendos filios suos igne in holocaustum Baal: quae non
praecepi nec locutus sum, nec ascenderunt in cor meum. 6 Propterea
ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non vocabitur amplius locus iste
Topheth et vallis Benennom sed vallis Occisionis. 7 Et dissipabo
consilium Iudae et Ierusalem in loco isto; et subvertam eos gladio in
conspectu inimicorum suorum et in manu quaerentium animas eorum et dabo
cadavera eorum escam volatilibus caeli et bestiis terrae. 8 Et ponam
civitatem hanc in stuporem et in sibilum; omnis, qui praeterierit per eam,
obstupescet et sibilabit super universa plaga eius. 9 Et cibabo eos
carnibus filiorum suorum et carnibus filiarum suarum; et unusquisque
carnem amici sui comedet in obsidione et in angustia, in qua concludent
eos inimici eorum et qui quaerunt animas eorum. 10 Et conteres
lagunculam in oculis virorum, qui ibunt tecum, 11 et dices ad eos:
Haec dicit Dominus exercituum: Sic conteram populum istum et civitatem
istam, sicut conteritur vas figuli, quod non potest ultra instaurari; et
in Topheth sepelientur, eo quod non sit alius locus ad sepeliendum. 12
Sic faciam loco huic, ait Dominus, et habitatoribus eius, ut ponam
civitatem istam sicut Topheth; 13 et erunt domus Ierusalem et domus
regum Iudae sicut locus Topheth, immundae: omnes domus, in quarum
domatibus sacrificaverunt omni militiae caeli et libaverunt libamina diis
alienis ”. 14 Venit autem Ieremias de Topheth, quo miserat eum Dominus
ad prophetandum, et stetit in atrio domus Domini et dixit ad omnem
populum: 15 “ Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego
inducam super civitatem hanc et super omnes urbes eius universa mala, quae
locutus sum adversum eam, quoniam induraverunt cervicem suam, ut non
audirent sermones meos ”.
20 1 Et audivit Phassur filius Em mer sacerdos, qui constitutus
erat princeps in domo Domini, Ieremiam prophetantem sermones istos; 2
et percussit Phassur Ieremiam prophetam et misit eum in nervum, quod erat
in porta Beniamin superiore in domo Domini. 3 Cumque illuxisset in
crastinum, eduxit Phassur Ieremiam de nervo; et dixit ad eum Ieremias: “
Non Phassur vocavit Dominus nomen tuum sed Pavorem undique. 4 Quia
haec dicit Dominus: Ecce ego dabo te in pavorem, te et omnes amicos tuos,
et corruent gladio inimicorum suorum, et oculi tui videbunt; et omnem
Iudam dabo in manu regis Babylonis, et traducet eos in Babylonem et
percutiet eos gladio. 5 Et dabo universam substantiam civitatis huius
et omnem laborem eius omneque pretium et cunctos thesauros regum Iudae
dabo in manu inimicorum eorum; et diripient eos et tollent et ducent in
Babylonem. 6 Tu autem, Phassur et omnes habitatores domus tuae, ibitis
in captivitatem; et in Babylonem venies et ibi morieris ibique sepelieris,
tu et omnes amici tui, quibus prophetasti mendacium ”. 7 Seduxisti me,
Domine, et seductus sum; fortior me fuisti et invaluisti. Factus sum
in derisum tota die, omnes subsannant me. 8 Quia quotiescumque
loquor, vociferor, iniquitatem et vastitatem clamito; et factus est
mihi sermo Domini in opprobrium et in derisum tota die. 9 Et dixi: “
Non recordabor eius neque loquar ultra in nomine illius ”. Et factus
est in corde meo quasi ignis exaestuans claususque in ossibus
meis: et defeci, ferre non sustinens. 10 Audivi enim contumelias
multorum et terrorem in circuitu: “ Denuntiate, et denuntiemus eum
”. Omnes pacifici mei observabant lapsum meum: “ Forte decipietur,
et praevalebimus adversus eum et consequemur ultionem ex eo ”. 11
Dominus autem mecum est quasi bellator fortis; idcirco, qui
persequuntur me, cadent et infirmi erunt. Confundentur vehementer,
quia non prosperati sunt; opprobrium sempiternum, quod numquam
delebitur. 12 Et tu, Domine exercituum, probator iusti, qui vides
renes et cor, videam, quaeso, ultionem tuam ex eis; tibi enim
revelavi causam meam. 13 Cantate Domino, laudate Dominum, quia
liberavit animam pauperis de manu malorum. 14 Maledicta dies, in qua
natus sum; dies, in qua peperit me mater mea, non sit
benedicta. 15 Maledictus vir, qui annuntiavit patri meo dicens: “
Natus est tibi puer masculus ” et gaudio laetificavit eum; 16 sit
homo ille, ut sunt civitates, quas subvertit Dominus et non
paenituit eum: audiat clamorem mane et ululatum in tempore
meridiano, 17 qui non me interfecit a vulva, ut fieret mihi mater
mea sepulcrum, et vulva eius conceptus aeternus. 18 Quare de vulva
egressus sum, ut viderem laborem et dolorem, et consumerentur in
confusione dies mei?
21 1 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino, quando misit ad
eum rex Sedecias Phassur filium Melchiae et Sophoniam filium Maasiae
sacerdotem dicens: 2 “ Interroga pro nobis Dominum, quia
Nabuchodonosor rex Babylonis proeliatur adversum nos; si forte faciat
Dominus nobiscum secundum omnia mirabilia sua, et recedat a nobis ”. 3
Et dixit Ieremias ad eos: “ Sic dicetis Sedeciae: 4 Haec dicit
Dominus, Deus Israel: Ecce ego convertam vasa belli, quae in manibus
vestris sunt et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis et Chaldaeos,
qui obsident vos in circuitu murorum; et congregabo eos in medio civitatis
huius. 5 Et debellabo ego vos in manu extenta et in brachio forti et
in furore et in indignatione et in ira grandi 6 et percutiam
habitatores civitatis huius, homines et bestias: pestilentia magna
morientur. 7 Et post haec, ait Dominus, dabo Sedeciam regem Iudae et
servos eius et populum eius, qui derelicti sunt in civitate hac a peste et
gladio et fame, in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu
inimicorum eorum et in manu quaerentium animam eorum; et percutiet eos in
ore gladii et non flectetur neque parcet nec miserebitur. 8 Et ad
populum hunc dices: Haec dicit Dominus: Ecce ego do coram vobis viam vitae
et viam mortis: 9 qui habitaverit in urbe hac, morietur gladio et fame
et peste; qui autem egressus fuerit et transfugerit ad Chaldaeos, qui
obsident vos, vivet, et erit ei anima sua quasi spolium. 10 Posui enim
faciem meam super civitatem hanc in malum et non in bonum, ait Dominus: in
manu regis Babylonis dabitur, et exuret eam igni. 11 Et domui regis
Iudae: Audite verbum Domini, 12 domus David. Haec dicit
Dominus: Iudicate mane iudicium et eruite vi oppressum de manu
expoliantis, ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et
succendatur, et non sit qui exstinguat, propter malitiam operum
vestrorum. 13 Ecce ego ad te, habitatricem vallis, petram in
planitie, ait Dominus; qui dicitis: “Quis invadet nos? Et quis
ingredietur domos nostras?”. 14 Et visitabo super vos iuxta fructum
operum vestrorum, dicit Dominus; et succendam ignem in saltu
eius, et devorabit omnia in circuitu eius ”.
22 1 Haec dicit Dominus: “ Descende in domum regis Iudae et
loqueris ibi verbum hoc 2 et dices: Audi verbum Domini, rex Iudae, qui
sedes super solium David, tu et servi tui et populus tuus, qui ingredimini
per portas istas. 3 Haec dicit Dominus: Facite iudicium et iustitiam
et liberate vi oppressum de manu expoliantis et advenam et pupillum et
viduam nolite affligere neque opprimatis inique et sanguinem innocentem ne
effundatis in loco isto. 4 Si enim facientes feceritis verbum istud,
ingredientur per portas domus huius reges, sedentes de genere David super
thronum eius et ascendentes currus et equos, ipsi et servi et populus
eorum. 5 Quod si non audieritis verba haec, in memetipso iuravi, dicit
Dominus, quia in solitudinem erit domus haec. 6 Quia haec dicit Dominus
super domum regis Iudae: Galaad tu mihi, caput Libani, verumtamen
ponam te solitudinem, urbes inhabitabiles, 7 et sanctificabo super
te interficientem virum et arma eius, et succident electas cedros
tuas et praecipitabunt in ignem. 8 Et pertransibunt gentes multae
per civitatem hanc, et dicet unusquisque proximo suo: “Quare fecit Dominus
sic civitati huic grandi?”. 9 Et respondebunt: “Eo quod dereliquerint
pactum Domini Dei sui et adoraverint deos alienos et servierint eis”
”. 10 Nolite flere mortuum neque lugeatis super eum
fletu; plangite eum, qui egreditur, quia non revertetur ultra nec
videbit terram nativitatis suae. 11 Quia haec dicit Dominus ad Sellum
filium Iosiae regem Iudae, qui regnavit pro Iosia patre suo: “ Qui
egressus est de loco isto, non revertetur huc amplius, 12 sed in loco,
ad quem transtulerunt eum, ibi morietur et terram istam non videbit
amplius ”. 13 Vae, qui aedificat domum suam in iniustitia et
cenacula sua non in iudicio, proximum suum servire facit gratis et
mercedem eius non reddet ei; 14 qui dicit: “ Aedificabo mihi domum
latam et cenacula spatiosa ”; qui aperit sibi fenestras et facit
laquearia cedrina pingitque sinopide! 15 Numquid
regnabis, quoniam gloriaris in cedris? Pater tuus numquid non
comedit et bibit? Sed fecit iudicium et iustitiam, tunc bene erat
ei. 16 Iudicavit causam pauperis et egeni, tunc bene. “ Numquid
non hoc est nosse me? ”, dicit Dominus. 17 Tui vero oculi et cor
tuum nonnisi ad avaritiam et ad sanguinem innocentem fundendum et ad
calumniam et ad oppressionem faciendam. 18 Propterea haec dicit Dominus
ad Ioachim filium Iosiae regem Iudae: “ Non plangent eum: “Vae,
frater meus!” et “Vae, soror!”. Non concrepabunt ei: “Vae, domine!”
et “Vae, inclite!”. 19 Sepultura asini sepelietur, tractus et
proiectus longe extra portas Ierusalem ”. 20 Ascende Libanum et
clama et in Basan da vocem tuam et clama de Abarim, quia contriti
sunt omnes amatores tui. 21 Locutus sum ad te in securitate tua, et
dixisti: “ Non audiam! ”. Haec est via tua ab adulescentia tua, quia
non audisti vocem meam. 22 Omnes pastores tuos pascet ventus, et
amatores tui in captivitatem ibunt, quia tunc confunderis et
erubesces ab omni malitia tua. 23 Quae sedes in Libano et
nidificas in cedris, quomodo congemisces, cum venerint tibi
dolores quasi dolores parturientis! 24 “ Vivo ego, dicit Dominus,
quia si fuerit Iechonias, filius Ioachim rex Iudae, anulus in manu dextera
mea, inde evellam eum 25 et dabo te in manu quaerentium animam tuam et
in manu, quorum tu formidas faciem, in manu Nabuchodonosor, regis
Babylonis, et in manu Chaldaeorum; 26 et mittam te et matrem tuam,
quae genuit te, in terram alienam, in qua nati non estis, ibique
moriemini; 27 et in terram, ad quam ipsi levant animam suam, ut
revertantur, illuc non revertentur ”. 28 Numquid vas despectum et
contritum, vir iste Iechonias? Numquid vas absque omni voluptate? Quare
abiecti sunt, ipse et semen eius, et proiecti in terram, quam
ignoraverunt? 29 Terra, terra, terra, audi sermonem Domini! 30
Haec dicit Dominus: “ Scribite virum istum sterilem, virum, qui in diebus
suis non prosperabitur; nec enim erit de semine eius vir, qui sedeat super
solium David et potestatem habeat ultra in Iuda ”.
23 1 “Vae pastoribus, qui disper dunt et dissipant gregem pascuae
meae!, dicit Dominus. 2 Ideo haec dicit Dominus, Deus Israel, ad
pastores, qui pascunt populum meum: Vos dissipastis gregem meum et
eiecistis eos et non visitastis eos; ecce ego visitabo super vos malitiam
operum vestrorum, ait Dominus. 3 Et ego congregabo reliquias gregis
mei de omnibus terris, ad quas eiecero eos, et convertam eos ad rura sua,
et crescent et multiplicabuntur. 4 Et suscitabo super eos pastores, et
pascent eos; non formidabunt ultra et non pavebunt, et nullus quaeretur ex
numero, dicit Dominus. 5 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et
suscitabo David germen iustum; et regnabit rex et sapiens erit et
faciet iudicium et iustitiam in terra. 6 In diebus illis salvabitur
Iuda, et Israel habitabit confidenter; et hoc est nomen, quod
vocabunt eum: Dominus iustitia nostra. 7 Propter hoc ecce dies
veniunt, dicit Dominus, et non dicent ultra: “Vivit Dominus, qui eduxit
filios Israel de terra Aegypti!”, 8 sed: “Vivit Dominus, qui eduxit et
adduxit semen domus Israel de terra aquilonis et de cunctis terris!”, ad
quas eieceram eos; et habitabunt in terra sua ”. 9 Ad
prophetas. Contritum est cor meum in medio mei, contremuerunt omnia
ossa mea; factus sum quasi vir ebrius et quasi homo madidus a
vino, a facie Domini et a facie verborum sanctorum eius; 10 quia
adulteris repleta est terra, quia a facie maledictionis luxit
terra, arefacta sunt arva deserti, factus est cursus eorum
malus, et fortitudo eorum iniustitia. 11 “ Propheta namque et
sacerdos polluti sunt, et in domo mea inveni malum eorum, ait
Dominus. 12 Idcirco via eorum erit quasi lubricum; in tenebras
proicientur et cadent in eis; afferam enim super eos mala, annum
visitationis eorum, ait Dominus. 13 Et in prophetis Samariae vidi
fatuitatem: prophetabant in Baal et decipiebant populum meum
Israel. 14 Et in prophetis Ierusalem vidi horribilia: adulterium
faciunt et in mendacio ambulant; et confortaverunt manus
pessimorum, ut non converteretur unusquisque a malitia sua: facti
sunt mihi omnes ut Sodoma, et habitatores eius quasi Gomorra ”. 15
Propterea haec dicit Dominus exercituum ad prophetas: “ Ecce ego cibabo
eos absinthio et potabo eos felle; a prophetis enim
Ierusalem egressa est pollutio super omnem terram. 16 Haec dicit
Dominus exercituum: Nolite audire verba prophetarum, qui prophetant vobis
et decipiunt vos; visionem cordis sui loquuntur, non de ore Domini. 17
Dicunt his, qui despiciunt me: “Locutus est Dominus: Pax erit
vobis”; et omni, qui ambulat in pravitate cordis sui, dixerunt: “Non
veniet super vos malum”. 18 Quis enim affuit in consilio Domini et
vidit et audivit sermonem eius? Quis consideravit verbum illius et
audivit? 19 Ecce turbo Domini, indignatio egressa est, et tempestas
erumpens super caput impiorum irruet. 20 Non cessabit furor Domini,
usque dum faciat et usque dum compleat cogitationes cordis sui; in
novissimis diebus intellegetis consilium eius. 21 Non mittebam
prophetas, et ipsi currebant; non loquebar ad eos, et ipsi
prophetabant. 22 Si stetissent in consilio meo, nota fecissent verba
mea populo meo et avertissent utique eos a via sua mala et ab
operibus suis pessimis. 23 Putasne Deus e vicino ego sum, dicit
Dominus, et non Deus de longe? 24 Si occultabitur vir in
absconditis, ego non videbo eum?, dicit Dominus. Numquid non
caelum et terram ego impleo?, dicit Dominus. 25 Audivi, quae
dixerunt prophetae prophetantes in nomine meo mendacium atque dicentes:
“Somniavi, somniavi”. 26 Usquequo istud est in corde prophetarum
vaticinantium mendacium et prophetantium seductionem cordis sui? 27
Qui volunt facere, ut obliviscatur populus meus nominis mei, propter
somnia eorum, quae narrat unusquisque ad proximum suum, sicut obliti sunt
patres eorum nominis mei propter Baal. 28 Propheta, qui habet somnium,
narret somnium et, qui habet sermonem meum, loquatur sermonem meum
vere. Quid paleis ad triticum?, dicit Dominus. 29 Numquid non
verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus, et quasi malleus
conterens petram? 30 Propterea ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui
furantur verba mea unusquisque a proximo suo. 31 Ecce ego ad
prophetas, ait Dominus, qui assumunt linguas suas et aiunt: “Dicit
Dominus”. 32 Ecce ego ad prophetantes somnia mendacii, ait Dominus,
qui narraverunt ea et seduxerunt populum meum in mendaciis suis et in
iactantia sua, cum ego non misissem eos nec mandassem eis; qui nihil
profuerunt populo huic, dicit Dominus. 33 Si interrogaverit te populus
iste vel propheta aut sacerdos dicens: “Quod est onus Domini”, dices ad
eos: Vos estis onus; proiciam quippe vos, dicit Dominus. 34 Et
propheta et sacerdos et populus, qui dicit: “Onus Domini”, visitabo super
virum illum et super domum eius. 35 Haec dicetis unusquisque ad
proximum et ad fratrem suum: “Quid respondit Dominus?” et “Quid locutus
est Dominus?”. 36 Sed “Onus Domini” ultra non memorabitis, quia onus
erit unicuique sermo suus, et pervertitis verba Dei viventis, Domini
exercituum, Dei nostri. 37 Haec dices ad prophetam: “Quid respondit
tibi Dominus?” et “Quid locutus est Dominus?”. 38 Si autem “Onus
Domini” dixeritis, propter hoc haec dicit Dominus: Quia dixistis sermonem
istum: “Onus Domini”, et misi ad vos dicens: Nolite dicere: “Onus Domini”;
39 propterea, ecce ego tollam vos portans et proiciam vos et
civitatem, quam dedi vobis et patribus vestris, a facie mea; 40 et
dabo vos in opprobrium sempiternum et in ignominiam aeternam, quae numquam
oblivione delebitur ”.
24 1 Ostendit mihi Dominus, et ecce duo calathi pleni ficis positi
ante templum Domini, postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis
Iechoniam filium Ioachim regem Iudae et principes eius et fabrum et
inclusorem de Ierusalem et adduxit eos in Babylonem. 2 Calathus unus
ficus bonas habebat nimis, ut solent ficus esse primi temporis; et
calathus unus ficus habebat malas nimis, quae comedi non poterant, eo quod
essent malae. 3 Et dixit Dominus ad me: “ Quid tu vides, Ieremia? ”. Et
dixi: “ Ficus, ficus bonas, bonas valde, et malas, malas valde, quae
comedi non possunt, eo quod sint malae ”. 4 Et factum est verbum
Domini ad me dicens: 5 “ Haec dicit Dominus, Deus Israel: Sicut ficus
hae bonae, sic cognoscam transmigrationem Iudae, quam emisi de loco isto
in terram Chaldaeorum, in bonum. 6 Et ponam oculos meos super eos ad
placandum et reducam eos in terram hanc et aedificabo eos et non destruam
et plantabo eos et non evellam. 7 Et dabo eis cor, ut sciant me quia
ego sum Dominus; et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, quia
revertentur ad me in toto corde suo. 8 Et sicut ficus pessimae, quae
comedi non possunt, eo quod sint malae, haec dicit Dominus, sic dabo
Sedeciam regem Iudae et principes eius et reliquos de Ierusalem, qui
remanserunt in terra hac et qui habitant in terra Aegypti. 9 Et dabo
eos in vexationem afflictionemque omnibus regnis terrae, in opprobrium et
in proverbium et in derisum et in maledictionem in universis locis, ad
quae eieci eos. 10 Et mittam in eis gladium et famem et pestem, donec
consumantur de terra, quam dedi eis et patribus eorum ”.
25 1 Verbum, quod factum est ad Ieremiam de omni populo Iudae in
anno quarto Ioachim filii Iosiae regis Iudae — ipse est annus primus
Nabuchodonosor regis Babylonis — 2 quod locutus est Ieremias propheta
ad omnem populum Iudae et ad universos habitatores Ierusalem dicens: 3
“ A tertio decimo anno Iosiae filii Amon regis Iudae usque ad diem hanc,
iste tertius et vicesimus est annus, factum est verbum Domini ad me, et
locutus sum ad vos de nocte consurgens et loquens, et non audistis. 4
Et misit Dominus ad vos omnes servos suos prophetas, consurgens diluculo
mittensque; et non audistis neque inclinastis aures vestras, ut audiretis,
5 cum diceret: “Revertimini unusquisque a via sua mala et a pessimis
cogitationibus vestris, et habitabitis in terra, quam dedit Dominus vobis
et patribus vestris, a saeculo et usque in saeculum; 6 et nolite ire
post deos alienos, ut serviatis eis adoretisque eos, neque me ad
iracundiam provocetis in operibus manuum vestrarum, et non affligam vos.
7 Et non audistis me, dicit Dominus, ut me ad iracundiam provocaretis
in operibus manuum vestrarum, in malum vestrum”. 8 Propterea haec dicit
Dominus exercituum: Pro eo quod non audistis verba mea, 9 ecce ego
mittam et assumam universas cognationes aquilonis, ait Dominus, et
Nabuchodonosor regem Babylonis, servum meum, et adducam eos super terram
istam et super habitatores eius et super omnes nationes, quae in circuitu
illius sunt; et interficiam eos et ponam eos in stuporem et in sibilum et
in ruinas sempiternas. 10 Perdamque ex eis vocem gaudii et vocem
laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae, vocem molae et lumen lucernae,
11 et erit universa terra haec in solitudinem et in stuporem, et
servient omnes gentes istae regi Babylonis septuaginta annis. 12
Cumque impleti fuerint septuaginta anni, visitabo super regem Babylonis et
super gentem illam, dicit Dominus, iniquitatem eorum et super terram
Chaldaeorum; et ponam illam in solitudines sempiternas. 13 Et adducam
super terram illam omnia verba mea, quae locutus sum contra eam, omne,
quod scriptum est in libro isto, quaecumque prophetavit Ieremias adversum
omnes gentes. 14 Quia servient eis etiam illi, gentes multae et reges
magni, et reddam eis secundum opera eorum et secundum facta manuum suarum
”. 15 Quia sic dicit Dominus, Deus Israel, ad me: “ Sume calicem vini
furoris huius de manu mea et propinabis de illo cunctis gentibus, ad quas
ego mittam te; 16 et bibent et turbabuntur et insanient a facie gladii,
quem ego mittam inter eos ”. 17 Et accepi calicem de manu Domini et
propinavi cunctis gentibus, ad quas misit me Dominus, 18 Ierusalem et
civitatibus Iudae et regibus eius et principibus eius, ut darem eos in
solitudinem et in stuporem, in sibilum et in maledictionem, sicut est dies
ista; 19 pharaoni regi Aegypti et servis eius et principibus eius et
omni populo eius; 20 et omni vulgo promiscuo et cunctis regibus terrae
Us et cunctis regibus terrae Philisthim et Ascaloni et Gazae et Accaroni
et reliquiis Azoti, 21 Edom et Moab et filiis Ammon; 22 et cunctis
regibus Tyri et universis regibus Sidonis et regibus terrae insularum, qui
sunt trans mare; 23 et Dedan et Thema et Buz et universis, qui attonsi
sunt in comam; 24 et cunctis regibus Arabiae et cunctis regibus vulgi
promiscui, qui habitant in deserto, 25 et cunctis regibus Zimri et
cunctis regibus Elam et cunctis regibus Medorum, 26 cunctis quoque
regibus aquilonis de prope et de longe, unicuique post fratrem suum et
omnibus regnis terrae, quae super faciem eius sunt; et rex Sesach bibet
post eos. 27 “ Et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum, Deus
Israel: Bibite et inebriamini et vomite; et cadite neque surgatis a facie
gladii, quem ego mittam inter vos. 28 Cumque noluerint accipere
calicem de manu tua, ut bibant, dices ad eos: Haec dicit Dominus
exercituum: Bibentes bibetis; 29 quia ecce in civitate, super quam
invocatum est nomen meum, ego incipio affligere, et vos immunes eritis?
Non eritis immunes; gladium enim ego voco super omnes habitatores terrae,
dicit Dominus exercituum. 30 Et tu prophetabis ad eos omnia verba haec
et dices ad illos: Dominus de excelso rugiet et de habitaculo sancto
suo dabit vocem suam; rugiens rugiet super pascua sua, celeuma quasi
calcantium concinetur adversus omnes habitatores terrae. 31 Pervenit
sonitus usque ad extrema terrae, quia iudicium Domino cum
gentibus; in iudicium venit ipse cum omni carne; impios tradidit
gladio, dicit Dominus. 32 Haec dicit Dominus exercituum: Ecce
afflictio egreditur de gente in gentem, et turbo magnus surgit a
summitatibus terrae ”. 33 Et erunt interfecti Domini in die illa a
summo terrae usque ad summum eius; non plangentur et non colligentur neque
sepelientur: in sterquilinium super faciem terrae erunt. 34 Ululate,
pastores, et clamate; et volutamini vos in pulvere, optimates
gregis, quia completi sunt dies vestri ad occisionem et ad
dispersionem vestram, et cadetis quasi vasa pretiosa. 35 Et peribit
fuga a pastoribus, et salvatio ab optimatibus gregis. 36 Vox
clamoris pastorum et ululatus optimatium gregis, quia vastavit
Dominus pascua eorum. 37 Et conticuerunt arva pacis a facie irae
furoris Domini. 38 Dereliquit quasi leo umbraculum suum, quia facta
est terra eorum in desolationem, a facie irae violentae et a facie
irae furoris Domini.
26 1 In principio regni Ioachim filii Iosiae regis Iudae factum
est verbum istud a Domino dicens: 2 “ Haec dicit Dominus: Sta in atrio
domus Domini et loqueris ad omnes civitates Iudae, de quibus veniunt, ut
adorent in domo Domini, universos sermones, quos ego mandavi tibi, ut
loquaris ad eos: noli subtrahere verbum, 3 si forte audiant et
convertantur unusquisque a via sua mala, et paeniteat me mali, quod cogito
facere eis propter malitiam operum eorum. 4 Et dices ad eos: Haec
dicit Dominus: Si non audieritis me, ut ambuletis in lege mea, quam dedi
vobis, 5 ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum, quos ego
misi ad vos de nocte consurgens et dirigens, et non audistis, 6 dabo
domum istam sicut Silo et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis
gentibus terrae ”. 7 Et audierunt sacerdotes et prophetae et omnis
populus Ieremiam loquentem verba haec in domo Domini. 8 Cumque
complesset Ieremias loquens omnia, quae praeceperat ei Dominus, ut
loqueretur ad universum populum, apprehenderunt eum sacerdotes et
prophetae et omnis populus dicens: “ Morte moriaris! 9 Quare
prophetasti in nomine Domini dicens: “Sicut Silo erit domus haec, et urbs
ista desolabitur, eo quod non sit habitator”? ”. Et congregatus est
omnis populus adversus Ieremiam in domo Domini. 10 Et audierunt
principes Iudae verba haec et ascenderunt de domo regis in domum Domini et
sederunt in introitu portae domus Domini Novae. 11 Et locuti sunt
sacerdotes et prophetae ad principes et ad omnem populum dicentes: “
Iudicium mortis est viro huic, quia prophetavit adversus civitatem istam,
sicut audistis auribus vestris ”. 12 Et ait Ieremias ad omnes
principes et ad universum populum dicens: “ Dominus misit me, ut
prophetarem ad domum istam et ad civitatem hanc omnia verba, quae
audistis. 13 Nunc ergo bonas facite vias vestras et opera vestra et
audite vocem Domini Dei vestri, et paenitebit Dominum mali, quod locutus
est adversum vos. 14 Ego autem ecce in manibus vestris sum; facite
mihi, quod bonum et rectum est in oculis vestris. 15 Verumtamen
scitote et cognoscite quod si occideritis me, sanguinem innocentem
tradetis contra vosmetipsos et contra civitatem istam et habitatores eius;
in veritate enim misit me Dominus ad vos, ut loquerer in auribus vestris
omnia verba haec ”. 16 Et dixerunt principes et omnis populus ad
sacerdotes et prophetas: “ Non est viro huic iudicium mortis, quia in
nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos ”. 17 Surrexerunt ergo viri
de senioribus terrae et dixerunt ad omnem coetum populi loquentes: 18
“ Michaeas Morasthites fuit propheta in diebus Ezechiae regis Iudae et ait
ad omnem populum Iudae dicens: “Haec dicit Dominus exercituum: Sion
quasi ager arabitur, et Ierusalem in acervum lapidum erit, et mons
domus in excelsa silvarum”. 19 Numquid morte condemnavit eum Ezechias
rex Iudae et omnis Iuda? Numquid non timuerunt Dominum et deprecati sunt
faciem Domini, et paenituit Dominum mali, quod locutus fuerat adversum
eos? Et nos facimus malum grande contra animas nostras! ”. 20 Fuit
quoque vir prophetans in nomine Domini Urias filius Semei de Cariathiarim
et prophetavit adversus civitatem istam et adversus terram hanc iuxta
omnia verba Ieremiae. 21 Et audivit rex Ioachim et omnes potentes et
principes eius verba haec, et quaesivit rex interficere eum; et audivit
Urias et timuit fugitque et ingressus est Aegyptum. 22 Et misit rex
Ioachim viros in Aegyptum, Elnathan filium Achobor et viros cum eo in
Aegyptum; 23 et eduxerunt Uriam de Aegypto et adduxerunt eum ad regem
Ioachim, et percussit eum gladio et proiecit cadaver eius in sepulcris
filiorum vulgi. 24 Igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum Ieremia,
ut non traderetur in manus populi, et interficerent eum.
27 1 In principio regni Sedeciae filii Iosiae regis Iudae factum
est verbum istud ad Ieremiam a Domino dicens: 2 “ Haec dicit Dominus
ad me: Fac tibi vincula et iuga et pones ea in collo tuo 3 et mittes
ea ad regem Edom et ad regem Moab et ad regem filiorum Ammon et ad regem
Tyri et ad regem Sidonis in manu nuntiorum, qui venerunt Ierusalem ad
Sedeciam regem Iudae; 4 et praecipies eis, ut ad dominos suos
loquantur: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Haec dicetis ad
dominos vestros: 5 Ego feci terram et hominem et iumenta, quae sunt
super faciem terrae, in fortitudine mea magna et in brachio meo extento et
dedi eam ei, qui placuit in oculis meis. 6 Et nunc itaque ego dedi
omnes terras istas in manu Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei,
insuper et bestias agri dedi ei, ut serviant illi; 7 et servient ei
omnes gentes et filio eius et filio filii eius, donec veniat tempus terrae
eius etiam ipsius; et servient ei gentes multae et reges magni. 8 Gens
autem et regnum, quod non servierit Nabuchodonosor regi Babylonis, et
quicumque non curvaverit collum suum sub iugo regis Babylonis, in gladio
et in fame et in peste visitabo super gentem illam, ait Dominus, donec
consumam eos in manu eius. 9 Vos ergo nolite audire prophetas vestros
et divinos et somniatores et augures et maleficos, qui dicunt vobis: “Non
servietis regi Babylonis”, 10 quia mendacium prophetant vobis, ut
longe vos faciant de terra vestra, et eiciam vos, et pereatis. 11
Porro gens, quae subiecerit cervicem suam sub iugo regis Babylonis et
servierit ei, dimittam eam in terra sua, dicit Dominus, et colet eam et
habitabit in ea ”. 12 Et ad Sedeciam regem Iudae locutus sum secundum
omnia verba haec dicens: “ Subicite colla vestra sub iugo regis Babylonis
et servite ei et populo eius, et vivetis. 13 Quare moriemini tu et
populus tuus gladio, fame et peste, sicut locutus est Dominus ad gentem,
quae servire noluerit regi Babylonis? 14 Nolite audire verba
prophetarum dicentium vobis: “Non servietis regi Babylonis”, quia
mendacium ipsi loquuntur vobis. 15 Quia non misi eos, ait Dominus, et
ipsi prophetant in nomine meo mendaciter, ut eiciam vos et pereatis, tam
vos quam prophetae, qui vaticinantur vobis ”. 16 Et ad sacerdotes et ad
populum istum locutus sum dicens: “ Haec dicit Dominus: Nolite audire
verba prophetarum vestrorum, qui prophetant vobis dicentes: “Ecce vasa
domus Domini revertentur de Babylone nunc cito”. Mendacium enim prophetant
vobis. 17 Nolite ergo audire eos, sed servite regi Babylonis, ut
vivatis. Quare datur haec civitas in solitudinem? 18 Et si prophetae
sunt, et est verbum Domini in eis, occurrant Domino exercituum, ut non
veniant vasa, quae derelicta fuerant in domo Domini et in domo regis Iudae
et in Ierusalem, in Babylonem ”. 19 Quia haec dicit Dominus exercituum
ad columnas et ad mare et ad bases et ad reliqua vasorum, quae remanserunt
in civitate hac, 20 quae non tulit Nabuchodonosor rex Babylonis, cum
transferret Iechoniam filium Ioachim regem Iudae de Ierusalem in Babylonem
et omnes optimates Iudae et Ierusalem; 21 quia haec dicit Dominus
exercituum, Deus Israel, ad vasa, quae derelicta sunt in domo Domini et in
domo regis Iudae et Ierusalem: 22 “In Babylonem transferentur et ibi
erunt usque ad diem visitationis eorum, dicit Dominus; et afferri faciam
ea et restitui in loco isto ”.
28 1 Et factum est in anno illo, in principio regni Sedeciae regis
Iudae, in anno quarto in mense quinto, dixit ad me Hananias filius Azur
propheta de Gabaon in domo Domini coram sacerdotibus et omni populo
dicens: 2 “ Haec dicit Domi nus exercituum, Deus Israel: Contrivi
iugum regis Babylonis. 3 Adhuc duo anni dierum, et ego referri faciam
ad locum istum omnia vasa domus Domini, quae tulit Nabuchodonosor rex
Babylonis de loco isto et transtulit ea in Babylonem. 4 Et Iechoniam
filium Ioachim regem Iudae et omnem transmigrationem Iudae, qui ingressi
sunt in Babylonem, ego convertam ad locum istum, ait Dominus; conteram
enim iugum regis Babylonis ”. 5 Et dixit Ieremias propheta ad Hananiam
prophetam in oculis sacerdotum et in oculis omnis populi, qui stabat in
domo Domini, 6 et ait Ieremias propheta: “ Amen, sic faciat Dominus!
Suscitet Dominus verba tua, quae prophetasti, ut referantur vasa in domum
Domini et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum. 7 Verumtamen
audi verbum hoc, quod ego loquor in auribus tuis et in auribus universi
populi: 8 Prophetae, qui fuerunt ante me et ante te ab initio et
prophetaverunt super terras multas et super regna magna de proelio et de
afflictione et de peste; 9 propheta, qui vaticinatur pacem, cum
venerit verbum eius, scietur propheta, quem misit Dominus in veritate
”. 10 Et tulit Hananias propheta iugum de collo Ieremiae prophetae et
confregit illud; 11 et ait Hananias in conspectu omnis populi dicens:
“ Haec dicit Dominus: Sic confringam iugum Nabuchodonosor regis Babylonis
post duos annos dierum de collo omnium gentium ”. Et abiit Ieremias
propheta in viam suam. 12 Et factum est verbum Domini ad Ieremiam,
postquam confregit Hananias propheta iugum de collo Ieremiae prophetae,
dicens: 13 “Vade et dices Hananiae: Haec dicit Dominus: Iuga lignea
contrivisti et facies pro eis iuga ferrea. 14 Quia haec dicit Dominus
exercituum, Deus Israel: Iugum ferreum posui super collum cunctarum
gentium istarum, ut serviant Nabuchodonosor regi Babylonis, et servient
ei; insuper et bestias terrae dedi ei ”. 15 Et dixit Ieremias propheta
ad Hananiam prophetam: “Audi, Hanania! Non misit te Dominus, et tu
confidere fecisti populum istum in mendacio. 16 Idcirco haec dicit
Dominus: Ecce emittam te a facie terrae; hoc anno morieris, adversum enim
Dominum praevaricationem locutus es ”. 17 Et mortuus est Hananias
propheta in anno illo, mense septimo.
29 1 Et haec sunt verba epistulae, quam misit Ieremias propheta de
Ierusalem ad reliquias seniorum transmigrationis et ad sacerdotes et ad
prophetas et ad omnem populum, quem traduxerat Nabuchodonosor de Ierusalem
in Babylonem, 2 postquam egressus est Iechonias rex et domina et
eunuchi et principes Iudae et Ierusalem et faber et inclusor de Ierusalem,
3 in manu Elasa filii Saphan et Gamariae filii Helciae, quos misit
Sedecias rex Iudae ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Babylonem
dicens: 4 “ Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, omni
transmigrationi, quam transtuli de Ierusalem in Babylonem: 5
Aedificate domos et habitate et plantate hortos et comedite fructum eorum,
6 accipite uxores et generate filios et filias et date filiis vestris
uxores et filias vestras date viris, et pariant filios et filias, et
multiplicamini ibi et nolite esse pauci numero. 7 Et quaerite pacem
civitatis, ad quam transmigrare vos feci, et orate pro ea ad Dominum, quia
in pace illius erit pax vobis. 8 Haec enim dicit Dominus exercituum,
Deus Israel: Non vos seducant prophetae vestri, qui sunt in medio vestrum,
et divini vestri, et ne attendatis ad somnia vestra, quae vos somniatis,
9 quia falso ipsi prophetant vobis in nomine meo, et non misi eos,
dicit Dominus. 10 Quia haec dicit Dominus: Cum impleti fuerint in
Babylone septuaginta anni, visitabo vos et suscitabo super vos verbum meum
bonum, ut reducam vos ad locum istum. 11 Ego enim scio cogitationes,
quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non
afflictionis, ut dem vobis posteritatem et spem. 12 Et invocabitis me
et ibitis; et orabitis me, et ego exaudiam vos. 13 Quaeretis me et
invenietis, cum quaesieritis me in toto corde vestro. 14 Et inveniar a
vobis, ait Dominus, et reducam captivitatem vestram et congregabo vos de
universis gentibus et de cunctis locis, ad quae expuli vos, dicit Dominus;
et reverti vos faciam ad locum, de quo transmigrare vos feci. 15 Quia
dixistis: “Suscitavit nobis Dominus prophetas in Babylone”. 16 Quia
haec dicit Dominus ad regem, qui sedet super solium David, et ad omnem
populum habitatorem urbis huius, ad fratres vestros, qui non sunt egressi
vobiscum in transmigrationem, 17 haec dicit Dominus exercituum: Ecce
mittam in eis gladium et famem et pestem et ponam eos quasi ficus malas,
quae comedi non possunt, eo quod pessimae sint; 18 et persequar eos in
gladio et in fame et in pestilentia et dabo eos in vexationem universis
regnis terrae, in maledictionem et in stuporem et in sibilum et in
opprobrium cunctis gentibus, ad quas ego eieci eos, 19 eo quod non
audierint verba mea, dicit Dominus, quae misi ad eos per servos meos
prophetas, de nocte consurgens et mittens, et non audistis, dicit Dominus.
20 Vos ergo audite verbum Domini, omnis transmigratio, quam emisi de
Ierusalem in Babylonem. 21 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel,
ad Achab filium Colaiae et ad Sedeciam filium Maasiae, qui prophetant
vobis in nomine meo mendaciter: Ecce ego tradam eos in manu Nabuchodonosor
regis Babylonis, et percutiet eos in oculis vestris; 22 et assumetur
ex eis maledictio omni transmigrationi Iudae, quae est in Babylone,
dicentium: “Ponat te Dominus sicut Sedeciam et sicut Achab, quos frixit
rex Babylonis in igne!”; 23 pro eo quod fecerint stultitiam in Israel
et moechati sunt in uxores amicorum suorum et locuti sunt verbum in nomine
meo mendaciter, quod non mandavi eis. Ego enim scio et sum testis, dicit
Dominus. 24 Et ad Semeiam Nehelamiten dices: 25 Haec dicit Dominus
exercituum, Deus Israel, pro eo quod misisti in nomine tuo epistulas ad
omnem populum, qui est in Ierusalem, et ad Sophoniam filium Maasiae
sacerdotem et ad universos sacerdotes dicens: 26 “Dominus dedit te
sacerdotem pro Ioiada sacerdote, ut sis praefectus in domo Domini super
omnem virum arrepticium et prophetantem, ut mittas eum in nervum et in
vincula. 27 Et nunc quare non increpasti Ieremiam Anathothiten, qui
prophetat vobis? 28 Quia super hoc misit ad nos in Babylonem dicens:
Longum est; aedificate domos et habitate et plantate hortos et comedite
fructum eorum” ”. 29 Legit ergo Sophonias sacerdos epistulam istam in
auribus Ieremiae prophetae. 30 Et factum est verbum Domini ad Ieremiam
dicens: 31 “ Mitte ad omnem transmigrationem dicens: Haec dicit
Dominus ad Semeiam Nehelamiten: Pro eo quod prophetavit vobis Semeias, et
ego non misi eum, et fecit vos confidere in mendacio, 32 idcirco haec
dicit Dominus: Ecce ego visitabo super Semeiam Nehelamiten et super semen
eius; non erit ei vir sedens in medio populi huius, et non videbit bonum,
quod ego faciam populo meo, ait Dominus, quia praevaricationem locutus est
adversus Dominum ”.
30 1 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens: 2 “
Haec dicit Dominus, Deus Israel, dicens: Scribe tibi omnia verba, quae
locutus sum ad te, in libro; 3 ecce enim dies veniunt, dicit Dominus,
et convertam sortem populi mei Israel et Iudae, ait Dominus, et convertam
eos ad terram, quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam ”. 4 Et
haec verba, quae locutus est Dominus ad Israel et ad Iudam: 5 “ Quoniam
haec dicit Dominus: Vocem terroris audivimus, formido et non est
pax. 6 Interrogate et videte, si generat masculus; quare ergo vidi
omnis viri manum super lumbum suum quasi parturientis, et conversae
sunt universae facies in auruginem? 7 Vae, quia magna dies illa, nec
est similis eius, tempusque tribulationis est Iacob, et ex ipso
salvabitur. 8 Et erit: in die illa, ait Dominus exercituum, conteram
iugum eius de collo tuo et vincula tua dirumpam; et non dominabuntur ei
amplius alieni, 9 sed servient Domino Deo suo et David regi suo, quem
suscitabo eis. 10 Tu ergo ne timeas, serve meus Iacob, ait
Dominus, neque paveas, Israel, quia ecce ego salvabo te de terra
longinqua et semen tuum de terra captivitatis eorum; et revertetur
Iacob et quiescet et securus erit, et non erit quem formidet; 11
quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim
consummationem in cunctis gentibus, in quibus dispersi te; te autem
non faciam in consummationem, sed castigabo te in iudicio nec quasi
innocenti parcam tibi. 12 Quia haec dicit Dominus: Insanabilis
fractura tua, pessima plaga tua; 13 non est qui iudicet iudicium
tuum; sunt ulceri medicamina, tibi vero cicatrix non
obducitur. 14 Omnes amatores tui obliti sunt tui, te non
quaerunt; plaga enim inimici percussi te castigatione
crudeli: propter multitudinem iniquitatis tuae dura facta sunt
peccata tua. 15 Quid clamas super contritione tua? Insanabilis est
dolor tuus. Propter multitudinem iniquitatis tuae et propter dura
peccata tua feci haec tibi. 16 Propterea omnes, qui comedunt te,
devorabuntur, et universi hostes tui in captivitatem ducentur, et,
qui te vastant, vastabuntur, cunctosque praedatores tuos dabo in
praedam. 17 Obducam enim cicatricem tibi et a vulneribus tuis sanabo
te, dicit Dominus, quia Eiectam vocaverunt te, Sion haec, quae
non habebat requirentem. 18 Haec dicit Dominus: Ecce ego convertam
sortem tabernaculorum Iacob et tectis eius miserebor, et
aedificabitur civitas in ruinis suis, et arx in loco suo
fundabitur; 19 et egredietur de eis laus voxque ludentium. Et
multiplicabo eos, et non imminuentur, et glorificabo eos, et non
attenuabuntur. 20 Et erunt filii eius sicut a principio, et coetus
eius coram me permanebit, et visitabo adversum omnes, qui tribulant
eum. 21 Et erit dux eius ex eo, et princeps de medio eius procedet;
et applicabo eum, et accedet ad me. Quis enim iste est, qui pignori
dabit cor suum, ut appropinquet mihi?, ait Dominus. 22 Et eritis
mihi in populum, et ego ero vobis in Deum. 23 Ecce turbo Domini,
furor egrediens, procella ruens; in capite impiorum
conquiescet. 24 Non cessabit ab ira indignationis Dominus, donec
faciat et compleat cogitationes cordis sui; in novissimo dierum
intellegetis ea.
31 1 In tempore illo, dicit Dominus, ero Deus universis
cognationibus Israel, et ipsi erunt mihi in populum. 2 Haec dicit
Dominus: Invenit gratiam in deserto populus, qui remanserat a
gladio; vadet ad requiem suam Israel ”. 3 De longe Dominus apparuit
mihi: “ In caritate perpetua dilexi te; ideo attraxi te in
misericordia. 4 Rursumque aedificabo te, et aedificaberis, virgo
Israel; adhuc ornaberis tympanis tuis et egredieris in choro
ludentium. 5 Adhuc plantabis vineas in montibus Samariae; plantabunt
plantantes et vindemiabunt. 6 Quia erit dies, in qua clamabunt
custodes in monte Ephraim: “Surgite, et ascendamus in Sion ad
Dominum Deum nostrum”. 7 Quia haec dicit Dominus: Exsultate in
laetitia propter Iacob et hinnite capiti gentium; personate, canite
et dicite: “Salva, Domine, populum tuum, reliquias Israel”. 8
Ecce ego adducam eos de terra aquilonis et congregabo eos ab extremis
terrae; inter quos erunt caecus et claudus, praegnans et pariens
simul: coetus magnus revertentium huc. 9 In fletu venient, et in
deprecatione reducam eos et adducam eos per torrentes aquarum in via
recta, et non impingent in ea, quia factus sum Israeli pater, et
Ephraim primogenitus meus est ”. 10 Audite verbum Domini, gentes, et
annuntiate in insulis, quae procul sunt, et dicite: “ Qui dispersit
Israel, congregabit eum et custodiet eum sicut pastor gregem suum
”. 11 Redemit enim Dominus Iacob et liberavit eum de manu
potentioris. 12 Et venient et laudabunt in monte Sion et confluent
ad bona Domini super frumento et vino et oleo et fetu pecorum et
armentorum; eritque anima eorum quasi hortus irriguus, et ultra non
esurient. 13 Tunc laetabitur virgo in choro, iuvenes et senes
simul. “ Et convertam luctum eorum in gaudium et consolabor eos et
laetificabo a dolore suo. 14 Et inebriabo animam sacerdotum
pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur ”, ait
Dominus. 15 Haec dicit Dominus: “ Vox in Rama audita
est lamentationis, luctus et fletus Rachel plorantis filios
suos et nolentis consolari super eis, quia non sunt ”. 16 Haec dicit
Dominus: “ Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a
lacrimis, quia est merces operi tuo, ait Dominus, et revertentur
de terra inimici. 17 Et est spes novissimis tuis, ait Dominus, et
revertentur filii ad terminos suos. 18 Audiens audivi Ephraim
transmigrantem: “Castigasti me, et eruditus sum quasi iuvenculus
indomitus; converte me, et convertar, quia tu Dominus Deus
meus. 19 Postquam enim convertisti me, egi paenitentiam; et
postquam ostendisti mihi, percussi femur meum; confusus sum et
erubui, quoniam sustinui opprobrium adulescentiae meae”. 20 Estne
filius honorabilis mihi Ephraim aut puer delectabilis, quia ex quo
locutus sum de eo, adhuc recordabor eius? Idcirco conturbata sunt
viscera mea super eum: miserans miserebor eius ”, ait Dominus. 21
Statue tibi lapides, pone tibi signa, dirige cor tuum in
iter, viam, in qua ambulasti; revertere, virgo Israel, revertere
ad civitates tuas istas. 22 Usquequo vagaberis, filia
rebellis? Quia creavit Dominus novum super terram: femina
circumdabit virum. 23 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: “
Adhuc dicent verbum istud in terra Iudae et in urbibus eius, cum
convertero sortem eorum: “Benedicat tibi Dominus, habitaculum iustitiae,
mons sanctus”. 24 Et habitabunt in eo Iudas et omnes civitates eius
simul, agricolae et minantes greges. 25 Quia inebriavi animam lassam
et omnem animam esurientem saturavi ”. 26 Ideo quasi de somno
suscitatus sum et vidi, et somnus meus dulcis mihi. 27 “ Ecce dies
veniunt, dicit Dominus, et seminabo domum Israel et domum Iudae semine
hominum et semine iumentorum. 28 Et sicut vigilavi super eos, ut
evellerem et demolirer et dissiparem et disperderem et affligerem, sic
vigilabo super eos, ut aedificem et plantem, ait Dominus. 29 In diebus
illis non dicent ultra: “Patres comederunt uvam acerbam, et dentes
filiorum obstupuerunt”, 30 sed unusquisque in iniquitate sua morietur;
omnis homo, qui comederit uvam acerbam, obstupescent dentes eius. 31
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et feriam domui Israel et domui Iudae
pactum novum; 32 non secundum pactum, quod pepigi cum patribus eorum
in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti,
pactum, quod irritum fecerunt, et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus.
33 Sed hoc erit pactum, quod feriam cum domo Israel post dies illos,
dicit Dominus: Dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum
scribam eam; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum. 34 Et
non docebit ultra vir proximum suum, et vir fratrem suum dicens: “Cognosce
Dominum”; omnes enim cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum, ait
Dominus, quia propitiabor iniquitati eorum et peccati eorum non memorabor
amplius ”. 35 Haec dicit Dominus, qui dat solem in lumine
diei, ordinem lunae et stellarum in lumine noctis, qui turbat mare,
et fremunt fluctus eius, Dominus exercituum nomen illi: 36 “ Si
defecerint leges istae coram me, dicit Dominus, tunc et semen Israel
deficiet, ut non sit gens coram me cunctis diebus ”. 37 Haec dicit
Dominus: “ Si mensurari potuerint caeli sursum, et investigari
fundamenta terrae deorsum, et ego abiciam universum semen
Israel propter omnia, quae fecerunt, dicit Dominus. 38 Ecce dies
veniunt, dicit Dominus, et aedificabitur civitas Domino a turre Hananeel
usque ad portam Anguli, 39 et exibit ultra norma mensurae in conspectu
eius super collem Gareb et vertetur in Goa, 40 et omnis vallis
cadaverum et cineris et universa regio usque ad torrentem Cedron et usque
ad angulum portae Equorum orientalis sanctum Domini; non evelletur et non
destruetur ultra in perpetuum ”.
32 1 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino in anno decimo
Sedeciae regis Iudae; ipse est annus decimus octavus Nabuchodonosor. 2
Tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Ierusalem, et Ieremias propheta
erat clausus in atrio custodiae, qui erat in domo regis Iudae. 3
Clauserat enim eum Sedecias rex Iudae dicens: “ Quare vaticinaris dicens:
“Haec dicit Dominus: Ecce ego dabo civitatem istam in manu regis
Babylonis, et capiet eam; 4 et Sedecias rex Iudae non effugiet de manu
Chaldaeorum, sed tradetur in manus regis Babylonis, et loquetur os eius
cum ore illius, et oculi eius oculos illius videbunt; 5 et in
Babylonem ducet Sedeciam, et ibi erit, donec visitem eum, ait Dominus; si
autem dimicaveritis adversum Chaldaeos, nihil prosperum habebitis”?
”. 6 Et dixit Ieremias: “ Factum est verbum Domini ad me dicens: 7
Ecce Hanameel filius Sellum patruelis tuus veniet ad te dicens: “Eme tibi
agrum meum, qui est in Anathoth; tibi enim competit ex propinquitate, ut
emas”. 8 Et venit ad me Hanameel filius patrui mei secundum verbum
Domini ad vestibulum custodiae et ait ad me: “Posside agrum meum, qui est
in Anathoth in terra Beniamin, quia tibi competit hereditas, et tu
propinquus es, ut possideas”. Intellexi autem quod verbum Domini esset
9 et emi agrum ab Hanameel filio patrui mei, qui est in Anathoth, et
appendi ei argentum: septem et decem siclos argenteos. 10 Et scripsi
in libro et signavi et adhibui testes et appendi argentum in statera.
11 Et accepi librum possessionis signatum, continentem stipulationes
et rata, et apertum; 12 et dedi librum possessionis Baruch filio
Neriae filii Maasiae in oculis Hanameel patruelis mei et in oculis
testium, qui obsignaverant in libro emptionis, et in oculis omnium
Iudaeorum, qui sedebant in atrio custodiae. 13 Et praecepi Baruch
coram eis dicens: 14 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Sume
libros istos, librum emptionis hunc signatum et librum hunc, qui apertus
est; et pones illos in vase fictili, ut permanere possint diebus multis.
15 Haec enim dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Adhuc
possidebuntur domus et agri et vineae in terra ista. 16 Et oravi ad
Dominum, postquam tradidi librum possessionis Baruch filio Neriae, dicens:
17 Heu, Domine Deus, ecce tu fecisti caelum et terram in fortitudine
tua magna et in brachio tuo extento; non erit tibi difficile omne verbum,
18 qui facis misericordiam in milibus et reddis iniquitatem patrum in
sinum filiorum eorum post eos; Deus magne, potens, Dominus exercituum
nomen eius: 19 magnus consilio et potens in operibus, cuius oculi
aperti sunt super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum
vias suas et secundum fructum operum eius. 20 Qui posuisti signa et
portenta in terra Aegypti usque ad diem hanc et in Israel et in hominibus;
et fecisti tibi nomen, sicut est dies haec. 21 Et eduxisti populum
tuum Israel de terra Aegypti in signis et in portentis et in manu robusta
et in brachio extento et in terrore magno. 22 Et dedisti eis terram
hanc, quam iurasti patribus eorum, ut dares eis, terram fluentem lacte et
melle. 23 Et ingressi sunt et possederunt eam; et non oboedierunt voci
tuae et in lege tua non ambulaverunt: omnia, quae mandasti eis, ut
facerent, non fecerunt; et occurrere fecisti eis omnia mala haec. 24
Ecce munitiones exstructae sunt adversum civitatem, ut capiatur, et urbs
data est in manu Chaldaeorum, qui proeliantur adversus eam, in gladio et
fame et pestilentia; et quaecumque locutus es, acciderunt, ut tu ipse
cernis. 25 Et tu dicis mihi, Domine Deus: Eme agrum argento et adhibe
testes, cum urbs data sit in manu Chaldaeorum ”. 26 Et factum est
verbum Domini ad Ieremiam dicens: 27 “ Ecce ego Dominus, Deus
universae carnis; numquid mihi difficile erit omne verbum? 28
Propterea haec dicit Dominus: Ecce ego tradam civitatem istam in manus
Chaldaeorum et in manus regis Babylonis, et capiet eam. 29 Et venient
Chaldaei proeliantes adversum urbem hanc et succendent eam igni et
comburent eam et domos, in quarum domatibus sacrificabant Baal et libabant
diis alienis libamina ad irritandum me. 30 Erant enim filii Israel et
filii Iudae iugiter facientes malum in oculis meis ab adulescentia sua,
filii Israel, qui usque nunc exacerbant me in opere manuum suarum, dicit
Dominus. 31 Quia in furorem et in indignationem meam facta est mihi
civitas haec a die, qua aedificaverunt eam, usque ad diem istam, qua
auferetur de conspectu meo 32 propter omnem malitiam filiorum Israel
et filiorum Iudae, quam fecerunt, ad iracundiam me provocantes, ipsi et
reges eorum, principes eorum et sacerdotes eorum et prophetae eorum, viri
Iudae et habitatores Ierusalem. 33 Et verterunt ad me terga et non
facies, cum docerem eos diluculo consurgens et erudiens, et nollent
audire, ut acciperent disciplinam. 34 Et posuerunt idola sua in domo,
super quam invocatum est nomen meum, ut polluerent eam; 35 et
aedificaverunt excelsa Baal, quae sunt in valle Benennom, ut initiarent
filios suos et filias suas Moloch; quod non mandavi eis, nec ascendit in
cor meum, ut facerent abominationem hanc et in peccatum deducerent Iudam
”. 36 Et nunc propter ista, haec dicit Dominus, Deus Israel, ad
civitatem hanc, de qua vos dicitis quod tradatur in manus regis Babylonis
in gladio et in fame et in peste: 37 “ Ecce ego congregabo eos de
universis terris, ad quas eieci eos in furore meo et in ira mea et in
indignatione grandi; et reducam eos ad locum istum et habitare eos faciam
confidenter. 38 Et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum.
39 Et dabo eis cor unum et viam unam, ut timeant me universis diebus,
et bene sit eis et filiis eorum post eos. 40 Et feriam eis pactum
sempiternum et non desinam eis benefacere et timorem meum dabo in corde
eorum, ut non recedant a me. 41 Et laetabor super eis, cum bene eis
fecero, et plantabo eos in terra ista in veritate, in toto corde meo et in
tota anima mea. 42 Quia haec dicit Dominus: Sicut adduxi super populum
istum omne malum hoc grande, sic adducam super eos omne bonum, quod ego
loquor ad eos, 43 et possidebuntur agri in terra ista, de qua vos
dicitis quod deserta sit, eo quod non remanserit homo et iumentum, et data
sit in manu Chaldaeorum. 44 Agri ementur pecunia et scribentur in
libro, et imprimetur signum, et testes adhibebuntur in terra Beniamin et
in circuitu Ierusalem, in civitatibus Iudae et in civitatibus montanis et
in civitatibus Sephelae et in civitatibus, quae ad austrum sunt, quia
convertam sortem eorum ”, ait Dominus.
33 1 Et factum est verbum Domi ni ad Ieremiam secundo, cum adhuc
clausus esset in atrio custodiae, dicens: 2 “ Haec dicit Dominus, qui
facturus est id, Dominus, qui formaturus est illud et paraturus, Dominus
nomen eius: 3 Clama ad me, et exaudiam te et annuntiabo tibi grandia
et inaccessibilia, quae nescis. 4 Quia haec dicit Dominus, Deus
Israel, super domos urbis huius et ad domos regis Iudae, quae destructae
sunt, pro munitionibus et pro gladio 5 venientium, ut dimicent cum
Chaldaeis et impleant eas cadaveribus hominum, quos percussi in furore meo
et in indignatione mea, abscondens faciem meam a civitate hac propter
omnem malitiam eorum. 6 Ecce ego obducam ei cicatricem et sanitatem et
curabo eos et revelabo illis abundantiam pacis et veritatis 7 et
convertam sortem Iudae et sortem Israel et aedificabo eos sicut a
principio. 8 Et emundabo illos ab omni iniquitate sua, in qua
peccaverunt mihi, et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum, in quibus
deliquerunt mihi et spreverunt me; 9 et erit mihi in nomen et in
gaudium et in laudem et in exsultationem cunctis gentibus terrae, quae
audierint omnia bona, quae ego facturus sum eis; et pavebunt et
turbabuntur in universis bonis et in omni pace, quam ego faciam eis. 10
Haec dicit Dominus: Adhuc audietur in loco isto, quem vos dicitis esse
desertum, eo quod non sit homo et iumentum in civitatibus Iudae et foris
Ierusalem, quae desolatae sunt absque homine et absque habitatore et
absque pecore, 11 vox gaudii et vox laetitiae, vox sponsi et vox
sponsae, vox dicentium: “Confitemini Domino exercituum, quoniam bonus
Dominus, quoniam in aeternum misericordia eius”; et portantium vota
in domum Domini; reducam enim sortem terrae sicut a principio, dicit
Dominus. 12 Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc erit in loco isto
deserto, absque homine et absque iumento, et in cunctis civitatibus eius
habitaculum pastorum accubantium gregum. 13 In civitatibus montuosis
et in civitatibus Sephelae et in civitatibus, quae ad austrum sunt, et in
terra Beniamin et in circuitu Ierusalem et in civitatibus Iudae adhuc
transibunt greges ad manum numerantis, ait Dominus. 14 Ecce dies
veniunt, dicit Dominus, et suscitabo verbum bonum, quod locutus sum ad
domum Israel et ad domum Iudae. 15 In diebus illis et in tempore illo
germinare faciam David germen iustitiae, et faciet iudicium et iustitiam
in terra. 16 In diebus illis salvabitur Iuda, et Ierusalem habitabit
confidenter; et hoc est nomen, quod vocabit eam: Dominus iustitia nostra.
17 Quia haec dicit Dominus: Non interibit de David vir, qui sedeat
super thronum domus Israel; 18 et de sacerdotibus Levitis non
interibit vir a facie mea, qui offerat holocautomata et incendat
sacrificium et caedat victimas omnibus diebus ”. 19 Et factum est
verbum Domini ad Ieremiam dicens: 20 “ Haec dicit Dominus: Si irritum
potest fieri pactum meum cum die et pactum meum cum nocte, ut non sit dies
et nox in tempore suo, 21 et pactum meum irritum esse poterit cum
David servo meo, ut non sit ex eo filius, qui regnet in throno eius, et
cum Levitis sacerdotibus ministris meis. 22 Sicuti enumerari non
possunt stellae caeli et metiri arena maris, sic multiplicabo semen David
servi mei et Levitas ministros meos ”. 23 Et factum est verbum Domini
ad Ieremiam dicens: 24 “ Numquid non vidisti quid populus hic locutus
sit dicens: “Duae cognationes, quas elegerat Dominus, abiectae sunt”, et
populum meum despexerunt, eo quod non sit ultra gens coram eis? 25
Haec dicit Dominus: Si pactum meum inter diem et noctem et leges caelo et
terrae non posui, 26 equidem et semen Iacob et David servi mei
proiciam, ut non assumam de semine eius principes seminis Abraham et Isaac
et Iacob; reducam enim sortem eorum et miserebor eis ”.
34 1 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino, quando
Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius universaque regna
terrae, quae erant sub potestate manus eius, et omnes populi bellabant
contra Ierusalem et contra omnes urbes eius, dicens: 2 “ Haec dicit
Dominus, Deus Israel: Vade et loquere ad Sedeciam regem Iudae et dices ad
eum: Haec dicit Dominus: Ecce ego tradam civitatem hanc in manus regis
Babylonis, et succendet eam igni; 3 et tu non effugies de manu eius,
sed comprehensione capieris et in manu eius traderis, et oculi tui oculos
regis Babylonis videbunt, et os eius cum ore tuo loquetur, et Babylonem
introibis. 4 Attamen audi verbum Domini, Sedecia rex Iudae. Haec dicit
Dominus ad te: Non morieris in gladio, 5 sed in pace morieris et
secundum combustiones patrum tuorum regum priorum, qui fuerunt ante te,
sic comburent tibi et “Vae, domine!” plangent te, quia verbum ego locutus
sum ”, dicit Dominus. 6 Et locutus est Ieremias propheta ad Sedeciam
regem Iudae universa verba haec in Ierusalem; 7 et exercitus regis
Babylonis pugnabat contra Ierusalem et contra omnes civitates Iudae, quae
reliquae erant, contra Lachis et contra Azeca: hae enim supererant de
civitatibus Iudae urbes munitae. 8 Verbum, quod factum est ad Ieremiam
a Domino, postquam percussit rex Sedecias foedus cum omni populo in
Ierusalem praedicans eis libertatem, 9 ut dimitteret unusquisque
servum suum et unusquisque ancillam suam, Hebraeum et Hebraeam, liberos et
nequaquam dominarentur eis, id est in Iudaeo et fratre suo. 10
Audierunt ergo omnes principes et universus populus, qui inierant pactum,
ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam liberos
et ultra non dominarentur eis; audierunt igitur et dimiserunt. 11 Et
conversi sunt deinceps et retraxerunt servos et ancillas suas, quos
dimiserant liberos, et subiugaverunt in famulos et in famulas. 12 Et
factum est verbum Domini ad Ieremiam a Domino dicens: 13 “ Haec dicit
Dominus, Deus Israel: Ego percussi foedus cum patribus vestris in die, qua
eduxi eos de terra Aegypti de domo servitutis, dicens: 14 Cum completi
fuerint septem anni, dimittat unusquisque fratrem suum Hebraeum, qui
venditus est ei, et serviet tibi sex annis, et dimittes eum a te liberum,
et non audierunt patres vestri me nec inclinaverunt aurem suam. 15 Et
conversi estis vos hodie et fecistis, quod rectum est in oculis meis, ut
praedicaretis libertatem unusquisque ad proximum suum; et inistis pactum
in conspectu meo in domo, super quam invocatum est nomen meum. 16 Et
reversi estis et commaculastis nomen meum et reduxistis unusquisque servum
suum et unusquisque ancillam suam, quos dimiseratis, ut essent liberi et
suae potestatis, et subiugastis eos, ut sint vobis servi et
ancillae. 17 Propterea haec dicit Dominus: Vos non audistis me, ut
praedicaretis libertatem unusquisque fratri suo et unusquisque amico suo;
ecce ego praedico vobis libertatem, ait Dominus, ad gladium et pestem et
famem et dabo vos in commotionem cunctis regnis terrae. 18 Et dabo
viros, qui praevaricantur foedus meum et non observaverunt verba foederis,
quibus assensi sunt in conspectu meo, sicut vitulum, quem conciderunt in
duas partes et transierunt inter divisiones eius, 19 principes Iudae
et principes Ierusalem, eunuchi et sacerdotes et omnis populus terrae, qui
transierunt inter divisiones vituli; 20 et dabo eos in manu inimicorum
suorum et in manu quaerentium animam eorum, et erit morticinum eorum in
escam volatilibus caeli et bestiis terrae. 21 Et Sedeciam regem Iudae
et principes eius dabo in manus inimicorum suorum et in manus quaerentium
animas eorum et in manus exercituum regis Babylonis, qui recesserunt a
vobis. 22 Ecce ego praecipio, dicit Dominus, et reducam eos in
civitatem hanc; et proeliabuntur adversus eam et capient eam et incendent
igni; et civitates Iudae dabo in solitudinem, eo quod non sit habitator
”.
35 1 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino in die bus
Ioachim filii Iosiae regis Iudae dicens: 2 “ Vade ad domum
Rechabitarum et loquere eis; et introduces eos in domum Domini in unam
exedram et dabis eis bibere vinum ”. 3 Et assumpsi Iezoniam filium
Ieremiae filii Habsaniae et fratres eius et omnes filios eius et universam
domum Rechabitarum; 4 et introduxi eos in domum Domini ad exedram
filiorum Hanan filii Iegdaliae hominis Dei, quod erat iuxta exedram
principum super exedram Maasiae filii Sellum, qui erat custos vestibuli.
5 Et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino et
calices et dixi ad eos: “ Bibite vinum ”. 6 Qui responderunt: “ Non
bibemus vinum, quia Ionadab filius Rechab pater noster praecepit nobis
dicens: “Non bibetis vinum, vos et filii vestri, usque in sempiternum
7 et domum non aedificabitis et sementem non seretis et vineas non
plantabitis, nec habebitis, sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus
vestris, ut vivatis diebus multis super faciem terrae, in qua vos
peregrinamini”. 8 Oboedivimus ergo voci Ionadab filii Rechab patris
nostri in omnibus, quae praecepit nobis, ita ut non biberemus vinum
cunctis diebus nostris, nos et mulieres nostrae, filii et filiae nostrae,
9 et non aedificaremus domos ad habitandum et vineam et agrum et
sementem non habuimus, 10 sed habitavimus in tabernaculis; et
oboedientes fecimus iuxta omnia, quae praecepit nobis Ionadab pater
noster. 11 Cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad
terram, diximus: Venite, et ingrediamur Ierusalem a facie exercitus
Chaldaeorum et a facie exercitus Syriae. Et mansimus in Ierusalem ”. 12
Et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens: 13 “ Haec dicit
Dominus exercituum, Deus Israel: Vade et dic viris Iudae et habitatoribus
Ierusalem: Numquid non recipietis disciplinam, ut oboediatis verbis meis?,
dicit Dominus. 14 Praevaluerunt sermones Ionadab filii Rechab, quos
praecepit filiis suis, ut non biberent vinum, et non biberunt usque ad
diem hanc, quia oboedierunt praecepto patris sui; ego autem locutus sum ad
vos de mane consurgens et loquens, et non oboedistis mihi. 15 Misique
ad vos omnes servos meos prophetas, consurgens diluculo mittensque et
dicens: Convertimini unusquisque a via sua pessima et bona facite opera
vestra et nolite sequi deos alienos neque colatis eos, et habitabitis in
terra, quam dedi vobis et patribus vestris, et non inclinastis aurem
vestram neque audistis me. 16 Firmaverunt igitur filii Ionadab filii
Rechab praeceptum patris sui, quod praeceperat eis; populus autem iste non
oboedivit mihi. 17 Idcirco haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel:
Ecce ego adducam super Iudam et super omnes habitatores Ierusalem
universam afflictionem, quam locutus sum adversum illos, eo quod locutus
sum ad illos, et non audierunt, vocavi illos, et non responderunt mihi
”. 18 Domui autem Rechabitarum dixit Ieremias: “ Haec dicit Dominus
exercituum, Deus Israel: Pro eo quod oboedistis praecepto Ionadab patris
vestri et custodistis omnia mandata eius et fecistis universa, quae
praecepit vobis, 19 propterea haec dicit Dominus exercituum, Deus
Israel: Non deficiet vir de stirpe Ionadab filii Rechab stans in conspectu
meo cunctis diebus ”.
36 1 Et factum est in anno quarto Ioachim filii Iosiae regis
Iudae, factum est verbum hoc ad Ieremiam a Domino dicens: 2 “ Tolle
volumen libri et scribes in eo omnia verba, quae locutus sum tibi adversum
Israel et Iudam et adversum omnes gentes a die qua locutus sum ad te ex
diebus Iosiae usque ad diem hanc, 3 si forte, audiente domo Iudae
universa mala, quae ego cogito facere eis, revertatur unusquisque a via
sua pessima, et propitius ero iniquitati et peccato eorum ”. 4 Vocavit
ergo Ieremias Baruch filium Neriae; et scripsit Baruch ex ore Ieremiae
omnes sermones Domini, quos locutus est ad eum, in volumine libri. 5
Et praecepit Ieremias Baruch dicens: “ Ego impeditus sum nec valeo ingredi
domum Domini. 6 Ingredere ergo tu et lege de volumine, in quo
scripsisti ex ore meo verba Domini, audiente populo in domo Domini, in die
ieiunii; insuper et audiente universo Iuda, qui veniunt de civitatibus
suis, leges eis, 7 si forte cadat oratio eorum in conspectu Domini, et
revertatur unusquisque a via sua pessima, quoniam magnus furor et
indignatio est, quam locutus est Dominus adversus populum hunc ”. 8 Et
fecit Baruch filius Neriae iuxta omnia, quae praeceperat ei Ieremias
propheta, legens ex volumine sermones Domini in domo Domini. 9 Factum
est autem in anno quinto Ioachim filii Iosiae regis Iudae, in mense nono,
praedicaverunt ieiunium in conspectu Domini omni populo in Ierusalem et
universae multitudini, quae confluxerat de civitatibus Iudae in Ierusalem.
10 Legitque Baruch ex volumine sermones Ieremiae in domo Domini, in
exedra Gamariae filii Saphan scribae in vestibulo superiore, in introitu
portae Novae domus Domini, audiente omni populo. 11 Cumque audisset
Michaeas filius Gamariae filii Saphan omnes sermones Domini ex libro,
12 descendit in domum regis ad exedram scribae; et ecce ibi omnes
principes sedebant: Elisama scriba et Dalaias filius Semiae et Elnathan
filius Achobor et Gamarias filius Saphan et Sedecias filius Hananiae et
universi principes. 13 Et nuntiavit eis Michaeas omnia verba, quae
audivit, legente Baruch ex volumine in auribus populi. 14 Miserunt
itaque omnes principes ad Baruch Iudi filium Nathaniae filii Selemiae
filii Chusi dicentes: “ Volumen, ex quo legisti audiente populo, sume in
manu tua et veni ”. Tulit ergo Baruch filius Neriae volumen in manu sua et
venit ad eos. 15 Et dixerunt ad eum: “ Sede et lege haec in auribus
nostris ”; et legit Baruch in auribus eorum. 16 Igitur cum audissent
omnia verba, obstupuerunt unusquisque ad proximum suum; et dixerunt ad
Baruch: “Nuntiare debemus regi omnes sermones istos”. 17 Et
interrogaverunt Baruch dicentes: “ Indica nobis, quomodo scripsisti omnes
sermones istos ex ore eius ”. 18 Dixit autem eis Baruch: “ Ex ore suo
loquebatur ad me omnes sermones istos, et ego scribebam in volumine
atramento ”. 19 Et dixerunt principes ad Baruch: “ Vade et abscondere,
tu et Ieremias, et nemo sciat, ubi sitis ”. 20 Et ingressi sunt ad
regem in atrium, porro volumen deposuerunt in exedra Elisamae scribae; et
nuntiaverunt audiente rege omnes sermones. 21 Misitque rex Iudi, ut
sumeret volumen; qui, tollens illud de exedra Elisamae scribae, legit
audiente rege et universis principibus, qui stabant circa regem. 22
Rex autem sedebat in domo hiemali in mense nono, et posita erat arula
coram eo plena prunis; 23 cumque legisset Iudi tres pagellas vel
quattuor, scidit eas scalpello scribae et proiecit in ignem, qui erat
super arulam, donec consumeretur omne volumen igni, qui erat in arula.
24 Et non timuerunt neque sciderunt vestimenta sua rex et omnes servi
eius, qui audierunt universos sermones istos. 25 Verumtamen Elnathan
et Dalaias et Gamarias instanter rogaverunt regem, ne combureret librum,
et non audivit eos. 26 Et praecepit rex Ierameel filio regis et
Saraiae filio Azriel et Selemiae filio Abdeel, ut comprehenderent Baruch
scribam et Ieremiam prophetam; abscondit autem eos Dominus. 27 Et
factum est verbum Domini ad Ieremiam, postquam combusserat rex volumen et
sermones, quos scripserat Baruch ex ore Ieremiae, dicens: 28 “Rursum
tolle volumen aliud et scribe in eo omnes sermones priores, qui erant in
primo volumine, quod combussit Ioachim rex Iudae. 29 Et super Ioachim
regem Iudae dices: Haec dicit Dominus: Tu combussisti volumen illud
dicens: “Quare scripsisti in eo annuntians: Certe veniet rex Babylonis et
vastabit terram hanc et cessare faciet ex illa hominem et iumentum?”.
30 Propterea haec dicit Dominus contra Ioachim regem Iudae: Non erit
ex eo, qui sedeat super solium David, et cadaver eius proicietur ad aestum
per diem et ad gelu per noctem; 31 et visitabo contra eum et contra
semen eius et contra servos eius iniquitates suas; et adducam super eos et
super habitatores Ierusalem et super viros Iudae omne malum, quod locutus
sum ad eos, et non audierunt ”. 32 Ieremias autem tulit volumen aliud
et dedit illud Baruch filio Neriae scribae; qui scripsit in eo ex ore
Ieremiae omnes sermones libri, quem combusserat Ioachim rex Iudae igni; et
insuper additi sunt multi sermones similes illis.
37 1 Et regnavit rex Sedecias filius Iosiae pro Iechonia filio
Ioachim; quem constituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in terra
Iudae. 2 Et non oboedivit, ipse et servi eius et populus terrae,
verbis Domini, quae locutus est in manu Ieremiae prophetae. 3 Et misit
rex Sedecias Iuchal filium Selemiae et Sophoniam filium Maasiae sacerdotem
ad Ieremiam prophetam dicens: “ Ora pro nobis Dominum Deum nostrum ”.
4 Ieremias autem libere ambulabat in medio populi; non enim miserant
eum in custodiam carceris. 5 Igitur exercitus pharaonis egressus est
de Aegypto, et audientes Chaldaei, qui obsidebant Ierusalem, huiuscemodi
nuntium recesserunt ab Ierusalem. 6 Et factum est verbum Domini ad
Ieremiam prophetam dicens: 7 “ Haec dicit Dominus, Deus Israel: Sic
dicetis regi Iudae, qui misit vos ad me interrogandum: Ecce exercitus
pharaonis, qui egressus est vobis in auxilium, revertetur in terram suam
in Aegyptum; 8 et redient Chaldaei et bellabunt contra civitatem hanc
et capient eam et succendent eam igni. 9 Haec dicit Dominus: Nolite
decipere animas vestras dicentes: “Euntes abibunt et recedent a nobis
Chaldaei”, quia non abibunt. 10 Sed et si percusseritis omnem
exercitum Chaldaeorum, qui proeliantur adversum vos, et derelicti fuerint
ex eis aliqui vulnerati, singuli de tentorio suo consurgent et incendent
civitatem hanc igni ”. 11 Ergo cum recessisset exercitus Chaldaeorum ab
Ierusalem propter exercitum pharaonis, 12 egressus est Ieremias de
Ierusalem, ut iret in terram Beniamin et divideret ibi possessionem in
conspectu populi. 13 Cumque pervenisset ad portam Beniamin, erat ibi
custos portae nomine Ierias filius Selemiae filii Hananiae; et apprehendit
Ieremiam prophetam dicens: “ Ad Chaldaeos profugis ”. 14 Et respondit
Ieremias: “ Falsum est! Non fugio ad Chaldaeos ”. Et non audivit eum; sed
comprehendit Ierias Ieremiam et adduxit eum ad principes. 15 Et irati
sunt principes contra Ieremiam, quem caesum miserunt in carcerem, qui erat
in domo Ionathan scribae; eam enim in carcerem fecerant. 16 Itaque
ingressus est Ieremias in domum laci fornice tectam; et sedit ibi Ieremias
diebus multis. 17 Mittens autem Sedecias rex tulit eum et interrogavit
eum in domo sua abscondite et dixit: “ Putasne est sermo a Domino? ”. Et
dixit Ieremias: “ Est ”; et ait: “In manus regis Babylonis traderis ”.
18 Et dixit Ieremias ad regem Sedeciam: “ Quid peccavi tibi et servis
tuis et populo isti, quia misistis me in domum carceris? 19 Ubi sunt
prophetae vestri, qui prophetabant vobis et dicebant: “Non veniet rex
Babylonis super vos et super terram hanc”? 20 Nunc ergo audi, obsecro,
domine mi rex; valeat deprecatio mea in conspectu tuo, et ne me remittas
in domum Ionathan scribae, ne moriar ibi ”. 21 Praecepit ergo rex
Sedecias, ut traderetur Ieremias in vestibulo custodiae, et daretur ei
torta panis cotidie ex vico Pistorum, donec consumerentur omnes panes de
civitate. Et mansit Ieremias in vestibulo custodiae.
38 1 Audivit autem Saphatias fi lius Matthan et Godolias fi lius
Phassur et Iuchal filius Selemiae et Phassur filius Melchiae sermones,
quos Ieremias loquebatur ad omnem populum dicens: 2 “ Haec dicit
Dominus: Quicumque manserit in civitate hac, morietur gladio et fame et
peste; qui autem profugerit ad Chaldaeos, vivet, et erit anima eius quasi
spolium et vivet. 3 Haec dicit Dominus: Certe tradetur civitas haec in
manu exercitus regis Babylonis, et capiet eam ”. 4 Et dixerunt
principes regi: “ Rogamus, ut occidatur homo iste; de industria enim
dissolvit manus virorum bellantium, qui remanserunt in civitate hac, et
manus universi populi loquens ad eos iuxta verba haec; siquidem homo iste
non quaerit pacem populo huic sed malum ”. 5 Et dixit rex Sedecias: “
Ecce ipse in manibus vestris est; nequit enim rex vobis quidquam negare ”.
6 Tulerunt ergo Ieremiam et proiecerunt eum in lacum Melchiae filii
regis, qui erat in vestibulo custodiae. Et submiserunt Ieremiam funibus.
Et in lacu non erat aqua sed lutum; descendit itaque Ieremias in
caenum. 7 Audivit autem Abdemelech Aethiops, vir eunuchus, qui erat in
domo regis, quod misissent Ieremiam in lacum; porro rex sedebat in porta
Beniamin. 8 Et egressus est Abdemelech de domo regis et locutus est ad
regem dicens: 9 “ Domine mi rex, malefecerunt viri isti omnia,
quaecumque perpetrarunt contra Ieremiam prophetam, mittentes eum in lacum,
ut moriatur ibi fame; non sunt enim panes ultra in civitate ”. 10
Praecepit itaque rex Abdemelech Aethiopi dicens: “ Tolle tecum hinc
triginta viros et leva Ieremiam prophetam de lacu, antequam moriatur ”.
11 Assumptis ergo Abdemelech secum viris, ingressus est domum regis,
in conclave, quod erat sub thesauro, et tulit inde pannos ex vestibus
veteribus et scissis et submisit eos ad Ieremiam in lacum per funiculos.
12 Dixitque Abdemelech Aethiops ad Ieremiam: “ Pone veteres pannos et
haec scissa sub scapuli et postea funes ”. Fecit ergo Ieremias sic; 13
et extraxerunt Ieremiam funibus et eduxerunt eum de lacu. Mansit autem
Ieremias in vestibulo custodiae. 14 Et misit rex Sedecias et tulit ad
se Ieremiam prophetam ad ostium tertium, quod erat in domo Domini; et
dixit rex ad Ieremiam: “Interrogo ego te sermonem, ne abscondas a me
aliquid ”. 15 Dixit autem Ieremias ad Sedeciam: “ Si annuntiavero
tibi, numquid non interficies me? Et si consilium dedero tibi, non me
audies ”. 16 Iuravit ergo rex Sedecias Ieremiae clam dicens: “ Vivit
Dominus, qui fecit nobis animam hanc, non occidam te et non tradam te in
manu virorum istorum, qui quaerunt animam tuam ”. 17 Et dixit Ieremias
ad Sedeciam: “ Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Si profectus
exieris ad principes regis Babylonis, vivet anima tua, et civitas haec non
succendetur igni, et salvus eris tu et domus tua; 18 si autem non
exieris ad principes regis Babylonis, tradetur civitas haec in manu
Chaldaeorum, et succendent eam igni, et tu non effugies de manu eorum ”.
19 Et dixit rex Sedecias ad Ieremiam: “ Sollicitus sum propter
Iudaeos, qui transfugerunt ad Chaldaeos, ne forte tradar in manus eorum,
et illudant mihi ”. 20 Respondit autem Ieremias: “ Non te tradent;
audi, quaeso, vocem Domini, quam ego loquor ad te, et bene tibi erit, et
vivet anima tua. 21 Quod si nolueris egredi, iste est sermo, quem
ostendit mihi Dominus: 22 Ecce omnes mulieres, quae remanserunt in
domo regis Iudae, educentur ad principes regis Babylonis et ipsae
dicent: “Seduxerunt te et praevaluerunt adversum te viri pacifici
tui; demersi sunt in caeno pedes tui, illi autem recesserunt a
te”. 23 Et omnes uxores tuae et filii tui educentur ad Chaldaeos, et
non effugies manus eorum, sed in manu regis Babylonis capieris; et
civitatem hanc comburet igni ”. 24 Dixit ergo Sedecias ad Ieremiam: “
Nullus sciat verba haec, et non morieris. 25 Si autem audierint
principes quia locutus sum tecum, et venerint ad te et dixerint tibi:
“Indica nobis, quid locutus sis cum rege, ne celes nos, et non te
interficiemus, et quid locutus est tecum rex”, 26 dices ad eos:
“Prostravi ego preces meas coram rege, ne me reduci iuberet in domum
Ionathan, et ibi morerer” ”. 27 Venerunt ergo omnes principes ad
Ieremiam et interrogaverunt eum, et locutus est eis iuxta omnia verba,
quae praeceperat ei rex; et cessaverunt ab eo: nihil enim fuerat auditum.
28 Mansit vero Ieremias in vestibulo custodiae usque ad diem, quo
capta est Ierusalem. Et factum est ut caperetur
Ierusalem.
39 1 Anno nono Sedeciae regis Iudae, mense decimo, venit
Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius ad Ierusalem et
obsidebant eam. 2 Undecimo autem anno Sedeciae, mense quarto, nona
mensis, aperta est civitas; 3 et ingressi sunt omnes principes regis
Babylonis et sederunt in porta Media: Nergelsereser Samegarnabu, Sarsachim
princeps eunuchorum, Nergelsereser princeps magorum et omnes reliqui
principes regis Babylonis. 4 Cumque vidisset eos Sedecias rex Iudae et
omnes viri bellatores, fugerunt et egressi sunt nocte de civitate per viam
horti regis et per portam, quae erat inter duos muros, et egressi sunt ad
viam Arabae. 5 Persecutus est autem eos exercitus Chaldaeorum; et
comprehenderunt Sedeciam in campestribus Iericho et captum adduxerunt ad
Nabuchodonosor regem Babylonis in Rebla, quae est in terra Emath; et
locutus est ad eum iudicia. 6 Et occidit rex Babylonis filios Sedeciae
in Rebla in oculis eius, et omnes nobiles Iudae occidit rex Babylonis;
7 oculos quoque Sedeciae eruit et vinxit eum compedibus, ut duceretur
in Babylonem. 8 Domum quoque regis et domum vulgi succenderunt
Chaldaei igni; et murum Ierusalem subverterunt. 9 Et reliquias populi,
quae remanserant in civitate, et perfugas, qui transfugerant ad eum, et
superfluos artificum, qui remanserant, transtulit Nabuzardan magister
satellitum in Babylonem. 10 Et de plebe pauperum, qui nihil penitus
habebant, dimisit Nabuzardan magister satellitum in terra Iudae; et dedit
eis vineas et agros in die illa. 11 Praeceperat autem Nabuchodonosor
rex Babylonis de Ieremia Nabuzardan magistro satellitum dicens: 12 “
Tolle illum et pone super eum oculos tuos nihilque ei mali facias, sed, ut
voluerit, sic facies ei ”. 13 Misit ergo Nabuzardan princeps
satellitum et Nabusezban princeps eunuchorum et Nergelsereser princeps
magorum et omnes optimates regis Babylonis 14 miserunt et tulerunt
Ieremiam de vestibulo custodiae et tradiderunt eum Godoliae filio Ahicam
filii Saphan, ut duceret domum. Et habitavit in populo. 15 Ad Ieremiam
autem factus fuerat sermo Domini, cum clausus esset in vestibulo
custodiae, dicens: 16 “ Vade et dic Abdemelech Aethiopi dicens: Haec
dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego inducam sermones meos
super civitatem hanc in malum et non in bonum; et erunt in conspectu tuo
in die illa. 17 Et liberabo te in die illa, ait Dominus, et non
traderis in manus virorum, quos tu formidas; 18 sed eruens liberabo
te, et gladio non cades, sed erit tibi anima tua quasi spolium, quia in me
habuisti fiduciam ”, ait Dominus.
40 1 Sermo, qui factus est ad Ieremiam a Domino, postquam dimissus
est a Nabuzardan magistro satellitum de Rama, quando tulit eum vinctum
catenis in medio omnium, qui migrabant de Ierusalem et Iuda et ducebantur
in Babylonem. 2 Tollens ergo princeps satellitum Ieremiam, dixit ad
eum: “ Dominus Deus tuus locutus est malum hoc super locum istum 3 et
adduxit; et fecit Dominus, sicut locutus est, quia peccastis Domino et non
audistis vocem eius, et factus est vobis sermo hic. 4 Nunc ergo ecce
solvi te hodie de catenis, quae sunt in manibus tuis. Si placet tibi, ut
venias mecum in Babylonem, veni, et ponam oculos meos super te; si autem
displicet tibi venire mecum in Babylonem, reside; ecce omnis terra in
conspectu tuo est: quod elegeris et quo placuerit tibi ut vadas, illuc
perge ”. 5 Cum nondum reverteretur, dixit: “ Revertere ad Godoliam
filium Ahicam filii Saphan, quem praeposuit rex Babylonis civitatibus
Iudae; habita ergo cum eo in medio populi vel quocumque placuerit tibi ut
vadas, vade ”. Dedit quoque ei magister satellitum cibaria et munuscula et
dimisit eum. 6 Venit autem Ieremias ad Godoliam filium Ahicam in
Maspha et habitavit cum eo in medio populi, qui relictus fuerat in
terra. 7 Cumque audissent omnes principes exercitus, qui dispersi
fuerant per regiones, ipsi et viri eorum, quod praefecisset rex Babylonis
Godoliam filium Ahicam terrae et quod commendasset ei viros et mulieres et
parvulos et de pauperibus terrae, qui non fuerant translati in Babylonem,
8 venerunt ad Godoliam in Maspha; Ismael, inquam, filius Nathaniae et
Iohanan et Ionathan filii Caree et Saraia filius Thanehumeth et filii
Ophi, qui erant de Netopha, et Iezonias filius Maachathi, ipsi et viri
eorum. 9 Et iuravit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan et
comitibus eorum dicens: “Nolite timere servire Chaldaeis; habitate in
terra et servite regi Babylonis, et bene erit vobis. 10 Ecce ego
habito in Maspha, ut stem coram Chaldaeis, qui veniunt ad nos; vos autem
colligite vindemiam et messem et oleum et condite in vasis vestris et
manete in urbibus vestris, quas tenetis ”. 11 Sed et omnes Iudaei, qui
erant in Moab et in filiis Ammon et in Edom et in universis regionibus,
audito quod dedisset rex Babylonis reliquias in Iudaea et quod
praeposuisset super eos Godoliam filium Ahicam filii Saphan, 12
reversi sunt, inquam, omnes Iudaei de universis locis, ad quae
profugerant, et venerunt in terram Iudae ad Godoliam in Maspha et
collegerunt vinum et messem multam nimis. 13 Iohanan autem filius Caree
et omnes principes exercitus, qui dispersi fuerant in regionibus, venerunt
ad Godoliam in Maspha 14 et dixerunt ei: “ Scito quod Baalis rex
filiorum Ammon misit Ismael filium Nathaniae percutere animam tuam ”; et
non credidit eis Godolias filius Ahicam. 15 Iohanan vero filius Caree
dixit ad Godoliam seorsum in Maspha loquens: “ Ibo et percutiam Ismael
filium Nathaniae, nullo sciente, ne interficiat animam tuam, et
dissipentur omnes Iudaei, qui congregati sunt ad te, et peribunt reliquiae
Iudae ”. 16 Et ait Godolias filius Ahicam ad Iohanan filium Caree: “
Noli facere verbum hoc; falsum enim tu loqueris de Ismael
”.
41 1 Et factum est in mense septi mo, venit Ismael filius
Nathaniae filii Elisama de semine regali et optimates regis et decem viri
cum eo ad Godoliam filium Ahicam in Maspha; et comederunt ibi panes simul
in Maspha. 2 Surrexit autem Ismael filius Nathaniae et decem viri, qui
cum eo erant, et percusserunt Godoliam filium Ahicam filii Saphan gladio;
et interfecerunt eum, quem praefecerat rex Babylonis terrae. 3 Omnes
quoque Iudaeos, qui erant cum Godolia in Maspha, et Chaldaeos, qui reperti
sunt ibi, et viros bellatores percussit Ismael. 4 Secundo autem die
postquam occiderat Godoliam, nullo adhuc sciente, 5 venerunt viri de
Sichem et de Silo et de Samaria, octoginta viri, rasi barba et scissis
vestibus et incisi in cute, et munera et tus habebant in manu, ut
offerrent in domo Domini. 6 Egressus ergo Ismael filius Nathaniae in
occursum eorum de Maspha, incedens et plorans ibat. Cum autem occurrisset
eis, dixit ad eos: “ Venite ad Godoliam filium Ahicam ”. 7 Qui cum
venissent ad medium civitatis, interfecit eos Ismael filius Nathaniae et
proiecit in medium laci, ipse et viri, qui erant cum eo. 8 Decem autem
viri reperti sunt inter eos, qui dixerunt ad Ismael: “ Noli occidere nos,
quia habemus thesauros in agro, frumenti et hordei et olei et mellis ”; et
cessavit et non interfecit eos cum fratribus suis. 9 Lacus autem, in
quem proiecerat Ismael omnia cadavera virorum, quos percussit, est lacus
magnus, quem fecit rex Asa propter Baasa regem Israel; ipsum replevit
Ismael filius Nathaniae occisis. 10 Et captivas duxit Ismael omnes
reliquias populi, qui erant in Maspha, filias regis et universum populum,
qui remanserat in Maspha, quos commendaverat Nabuzardan princeps
satellitum Godoliae filio Ahicam; et cepit eos Ismael filius Nathaniae et
abiit, ut transiret ad filios Ammon. 11 Audivit autem Iohanan filius
Caree et omnes principes bellatorum, qui erant cum eo, omne malum, quod
fecerat Ismael filius Nathaniae, 12 et, assumptis universis viris,
profecti sunt, ut bellarent adversum Ismael filium Nathaniae; et
invenerunt eum ad aquas multas, quae sunt in Gabaon. 13 Cumque
vidisset omnis populus, qui erat cum Ismael, Iohanan filium Caree et
universos principes bellatorum, qui erant cum eo, laetati sunt. 14 Et
omnis populus, quem ceperat Ismael in Maspha, reversus est et abiit ad
Iohanan filium Caree; 15 Ismael autem filius Nathaniae fugit cum octo
viris a facie Iohanan et abiit ad filios Ammon. 16 Tulit ergo Iohanan
filius Caree et omnes principes bellatorum, qui erant cum eo, universas
reliquias vulgi, quas reduxerat ab Ismael filio Nathaniae venientes de
Maspha, postquam percussit Godoliam filium Ahicam, viros fortes ad
proelium et mulieres et pueros et eunuchos, quos reduxerat de Gabaon.
17 Et abierunt et sederunt in Gherutchamaam, quae est iuxta Bethlehem,
ut pergerent et introirent Aegyptum 18 a facie Chaldaeorum; timebant
enim eos, quia percusserat Ismael filius Nathaniae Godoliam filium Ahicam,
quem praeposuerat rex Babylonis in regione.
42 1 Et accesserunt omnes princi pes bellatorum, scilicet Iohanan
filius Caree et Iezonias filius Osaiae et universum vulgus, a parvo usque
ad magnum, 2 dixeruntque ad Ieremiam prophetam: “ Cadat oratio nostra
in conspectu tuo, et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum pro universis
reliquiis istis, quia derelicti sumus pauci de pluribus, sicut oculi tui
nos intuentur; 3 et annuntiet nobis Dominus Deus tuus viam, per quam
pergamus, et verbum, quod faciamus ”. 4 Dixit autem ad eos Ieremias
propheta: “ Audivi. Ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba
vestra; omne verbum, quodcumque responderit pro vobis, indicabo vobis nec
celabo vos quidquam ”. 5 Et illi dixerunt ad Ieremiam: “ Sit Dominus
inter nos testis verax et fidelis, si non iuxta omne verbum, in quo
miserit te Dominus Deus tuus ad nos, sic faciemus. 6 Sive bonum est
sive malum, voci Domini Dei nostri, ad quem mittimus te, oboediemus, ut
bene sit nobis, cum audierimus vocem Domini Dei nostri ”. 7 Cum autem
completi essent decem dies, factum est verbum Domini ad Ieremiam; 8
vocavitque Iohanan filium Caree et omnes principes bellatorum, qui erant
cum eo, et universum populum a minimo usque ad magnum 9 et dixit ad
eos: “ Haec dicit Dominus, Deus Israel, ad quem misistis me, ut
prosternerem preces vestras in conspectu eius: 10 Si quiescentes
manseritis in terra hac, aedificabo vos et non destruam, plantabo et non
evellam; iam enim placatus sum super malo, quod feci vobis. 11 Nolite
timere a facie regis Babylonis, quem vos pavidi formidatis; nolite metuere
eum, dicit Dominus, quia vobiscum sum ego, ut salvos vos faciam et eruam
de manu eius; 12 et dabo vobis, ut misericordiam inveniatis, et ipse
miserebitur vestri et habitare vos faciet in terra vestra. 13 Si autem
dixeritis vos: “Non habitabimus in terra ista”, nec audieritis vocem
Domini Dei vestri 14 dicentes: “Nequaquam, sed ad terram Aegypti
pergemus, ubi non videbimus bellum et clangorem tubae non audiemus et
famem non sustinebimus et ibi habitabimus”, 15 propter hoc nunc audite
verbum Domini, reliquiae Iudae: Haec dicit Dominus exercituum, Deus
Israel: Si posueritis faciem vestram, ut ingrediamini Aegyptum, et
intraveritis, ut ibi peregrinemini, 16 gladius, quem vos formidatis,
ibi comprehendet vos in terra Aegypti, et fames, pro qua estis solliciti,
adhaerebit vobis in Aegypto, et ibi moriemini. 17 Omnesque viri, qui
posuerunt faciem suam, ut ingrediantur Aegyptum et peregrinentur ibi,
morientur gladio et fame et peste: nullus de eis remanebit nec effugiet a
facie mali, quod ego afferam super eos. 18 Quia haec dicit Dominus
exercituum, Deus Israel: Sicut effusus est furor meus et indignatio mea
super habitatores Ierusalem, sic effundetur indignatio mea super vos, cum
ingressi fueritis Aegyptum, et eritis in exsecrationem et in stuporem et
in maledictum et in opprobrium et nequaquam ultra videbitis locum istum
”. 19 Verbum Domini super vos, reliquiae Iudae: “ Nolite intrare
Aegyptum; scientes scietis quia obtestatus sum vos hodie, 20 quia
decepistis animas vestras. Vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum
dicentes: “Ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum et iuxta omnia,
quaecumque dixerit tibi Dominus Deus noster, sic annuntia nobis, et
faciemus”. 21 Et annuntiavi vobis hodie, et non audistis vocem Domini
Dei vestri super universis, pro quibus misit me ad vos. 22 Nunc ergo
scientes scietis quia gladio et fame et peste moriemini in loco, ad quem
voluistis intrare et ibi peregrinari ”.
43 1 Factum est autem, cum complesset Ieremias loquens ad populum
universos sermones Domini Dei eorum, pro quibus miserat eum Dominus Deus
eorum ad illos omnia verba haec, 2 dixit Azarias filius Osaiae et
Iohanan filius Caree et omnes viri superbi dicentes ad Ieremiam: “
Mendacium tu loqueris; non misit te Dominus Deus noster dicens: “Ne
ingrediamini Aegyptum, ut illic peregrinemini”, 3 sed Baruch filius
Neriae incitat te adversum nos, ut tradat nos in manu Chaldaeorum, ut
interficiant nos et traducant in Babylonem ”. 4 Et non audivit Iohanan
filius Caree et omnes principes bellatorum et universus populus vocem
Domini, ut manerent in terra Iudae. 5 Sed tollens Iohanan filius Caree
et universi principes bellatorum universos reliquiarum Iudae, qui reversi
fuerant de cunctis gentibus, ad quas fuerant ante dispersi, ut
peregrinarentur in terra Iudae, 6 viros et mulieres et parvulos et
filias regis et omnem animam, quam reliquerat Nabuzardan princeps
satellitum cum Godolia filio Ahicam filii Saphan, et Ieremiam prophetam et
Baruch filium Neriae, 7 et ingressi sunt terram Aegypti, quia non
oboedierunt voci Domini; et venerunt usque ad Taphnas. 8 Et factus est
sermo Domini ad Ieremiam in Taphnis dicens: 9 “ Sume lapides grandes
in manu tua et absconde eos in caemento, sub pavimento, quod est ad portam
domus pharaonis in Taphnis, cernentibus viris Iudaeis; 10 et dices ad
eos: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego mittam et
assumam Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum et ponam thronum eius
super lapides istos, quos abscondi, et statuet solium suum super eos;
11 veniensque percutiet terram Aegypti, quos in mortem, in mortem et,
quos in captivitatem, in captivitatem et, quos in gladium, in gladium;
12 et succendet ignem in delubris deorum Aegypti et comburet ea et
captivos ducet illos et excutiet terram Aegypti, sicut pastor pediculis
excutit pallium suum, et egredietur inde in pace; 13 et conteret
statuas domus Solis, quae sunt in terra Aegypti, et delubra deorum Aegypti
comburet igni ”.
44 1 Verbum, quod factum est per Ieremiam ad omnes Iudaeos, qui
habitabant in terra Aegypti, habitantes in Magdolo et in Taphnis et in
Memphi et in terra Phatures, dicens: 2 “ Haec dicit Dominus
exercituum, Deus Israel: Vos vidistis omne malum istud, quod adduxi super
Ierusalem et super omnes urbes Iudae; et ecce desertae sunt hodie, et non
est in eis habitator 3 propter malitiam, quam fecerunt, ut me ad
iracundiam provocarent et irent, ut sacrificarent et colerent deos
alienos, quos nesciebant et illi et vos et patres vestri. 4 Et misi ad
vos omnes servos meos prophetas, de nocte consurgens mittensque et dicens:
Nolite facere verbum abominationis huiuscemodi, quam odivi. 5 Et non
audierunt nec inclinaverunt aurem suam, ut converterentur a malis suis et
non sacrificarent diis alienis; 6 et effusa est indignatio mea et
furor meus et succensa est in civitatibus Iudae et in plateis Ierusalem,
et versae sunt in solitudinem et vastitatem secundum diem hanc. 7 Et
nunc haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Quare vos facitis malum
grande contra animas vestras, ut intereat ex vobis vir et mulier, parvulus
et lactans de medio Iudae, nec relinquatur vobis quidquam residuum, 8
provocantes me in operibus manuum vestrarum, sacrificando diis alienis in
terra Aegypti, in quam ingressi estis, ut ibi peregrinemini, et dissipet
vos, et sitis in maledictionem et in opprobrium cunctis gentibus terrae?
9 Numquid obliti estis mala patrum vestrorum et mala regum Iudae et
mala uxorum eius et mala vestra et mala uxorum vestrarum, quae fecerunt in
terra Iudae et in plateis Ierusalem? 10 Non sunt contriti usque ad
diem hanc et non timuerunt et non ambulaverunt in lege mea et in
praeceptis meis, quae dedi coram vobis et coram patribus vestris. 11
Ideo haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego ponam faciem
meam in vobis in malum et disperdam omnem Iudam. 12 Et assumam
reliquias Iudae, qui posuerunt facies suas, ut ingrederentur terram
Aegypti et peregrinarentur ibi, et consumentur omnes in terra Aegypti:
cadent in gladio et in fame et consumentur a minimo usque ad maximum, in
gladio et in fame morientur; et erunt in exsecrationem et in stuporem et
in maledictionem et in opprobrium. 13 Et visitabo super habitatores
terrae Aegypti, sicut visitavi super Ierusalem, in gladio et in fame et in
peste: 14 et non erit qui effugiat et sit residuus de reliquiis
Iudaeorum, qui venerunt, ut peregrinarentur in terra Aegypti et
reverterentur in terram Iudae, ad quam ipsi elevant animas suas, ut
revertantur et habitent ibi; non revertentur, nisi qui fugerint ”. 15
Responderunt autem Ieremiae omnes viri, scientes quod sacrificarent uxores
eorum diis alienis, et universae mulieres, quarum stabat multitudo
grandis, et omnis populus habitantium in terra Aegypti in Phatures,
dicentes: 16 “ Sermonem, quem locutus es ad nos in nomine Domini, non
audiemus ex te, 17 sed facientes faciemus omne verbum, quod egressum
est de ore nostro, ut sacrificemus reginae caeli et libemus ei libamina,
sicut fecimus nos et patres nostri, reges nostri et principes nostri in
urbibus Iudae et in plateis Ierusalem, et saturati sumus panibus et bene
nobis erat malumque non vidimus. 18 Ex eo autem tempore, quo
cessavimus sacrificare reginae caeli et libare ei libamina, indigemus
omnibus et gladio et fame consumpti sumus. 19 Quod si nos sacrificamus
reginae caeli et libamus ei libamina, numquid sine viris nostris fecimus
ei placentas ad effingendum eam et libandum ei libamina? ”. 20 Et dixit
Ieremias ad omnem populum, adversum viros et adversum mulieres et adversum
universam plebem, qui responderant ei verbum, dicens: 21 “ Numquid non
sacrificium, quod sacrificastis in civitatibus Iudae et in plateis
Ierusalem, vos et patres vestri, reges vestri et principes vestri et
populus terrae, horum recordatus est Dominus, et ascendit super cor eius?
22 Et non poterat Dominus ultra portare propter malitiam operum
vestrorum et propter abominationes, quas fecistis; et facta est terra
vestra in desolationem et in stuporem et in maledictum, eo quod non sit
habitator, sicut est dies haec. 23 Propterea quod sacrificaveritis et
peccaveritis Domino et non audieritis vocem Domini et in lege et in
praeceptis et in testimoniis eius non ambulaveritis, idcirco evenerunt
vobis mala haec, sicut est dies haec ”. 24 Dixit autem Ieremias ad
omnem populum et ad universas mulieres: “ Audite verbum Domini, omnis
Iuda, qui estis in terra Aegypti. 25 Haec dicit Dominus exercituum,
Deus Israel, dicens: Vos et uxores vestrae locuti estis ore vestro et
manibus vestris implestis dicentes: “Faciamus vota nostra, quae vovimus,
ut sacrificemus reginae caeli et libemus ei libamina”. Implete vota vestra
et opere perpetrate ea. 26 Ideo audite verbum Domini, omnis Iuda, qui
habitatis in terra Aegypti: Ecce ego iuravi in nomine meo magno, ait
Dominus, quia nequaquam ultra vocabitur nomen meum ex ore omnis viri Iudae
dicentis: “Vivit Dominus Deus”, in omni terra Aegypti. 27 Ecce ego
vigilabo super eos in malum et non in bonum, et consumentur omnes viri
Iudae, qui sunt in terra Aegypti, gladio et fame, donec penitus
consumantur. 28 Et, qui fugerint gladium, revertentur de terra Aegypti
in terram Iudae, viri pauci, et scient omnes reliquiae Iudae, quae
ingressae sunt terram Aegypti, ut peregrinarentur ibi, cuius sermo
compleatur, meus an illorum. 29 Et hoc vobis signum, ait Dominus, quod
visitem ego super vos in loco isto, ut sciatis quia vere complebuntur
sermones mei contra vos in malum. 30 Haec dicit Dominus: Ecce ego
tradam pharaonem Ophree, regem Aegypti, in manu inimicorum eius et in manu
quaerentium animam illius, sicut tradidi Sedeciam regem Iudae in manu
Nabuchodonosor regis Babylonis inimici sui et quaerentis animam eius
”.
45 1 Verbum, quod locutus est Ieremias propheta ad Baruch filium
Neriae, cum scriberet verba haec in libro ex ore Ieremiae, anno quarto
Ioachim filii Iosiae regis Iudae, dicens: 2 “ Haec dicit Dominus, Deus
Israel, super te, Baruch. 3 Dixisti: “Vae misero mihi, quoniam addidit
Dominus dolorem maerori meo; laboravi in gemitu meo et requiem non
inveni”. 4 Haec dices ad eum: Sic dicit Dominus: Ecce, quod
aedificavi, ego destruo et, quod plantavi, ego evello, universam terram
hanc; 5 et tu quaeris tibi grandia? Noli quaerere, quia ecce ego
adducam malum super omnem carnem, ait Dominus, et dabo tibi animam tuam
quasi spolium in omnibus locis, ad quaecumque perrexeris ”.
46 1 Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam contra
gentes. 2 Ad Aegyptum. Adversum exercitum pharaonis Nechao regis
Aegypti, qui erat iuxta fluvium Euphraten in Charchamis, quem percussit
Nabuchodonosor rex Babylonis in quarto anno Ioachim filii Iosiae regis
Iudae. 3 “ Praeparate scutum et clipeum et procedite ad bellum. 4
Iungite equos et ascendite, equites; state in galeis, polite lanceas,
induite vos loricis. 5 Quid igitur? Vidi ipsos pavidos et terga
vertentes, fortes eorum caesos; fugerunt conciti nec
respexerunt: terror undique, ait Dominus. 6 Non fugiat
velox, nec salvari se putet fortis; ad aquilonem iuxta flumen
Euphraten victi sunt et ruerunt. 7 Quis est iste, qui quasi Nilus
ascendit, et veluti fluviorum intumescunt gurgites eius? 8 Aegyptus
Nili instar ascendit, et velut flumina moventur fluctus eius, et
dixit: “Ascendens operiam terram, perdam civitatem et habitatores
eius”. 9 Ascendite, equi, et irruite, currus; et procedant
fortes, Aethiopia et Phut tenentes scutum et Ludii arripientes et
iacientes sagittas. 10 Dies autem ille Domini, Dei exercituum, dies
ultionis, ut sumat vindictam de inimicis suis: devorat gladius, et
saturatur, et inebriatur sanguine eorum; victima enim Domini, Dei
exercituum, in terra aquilonis iuxta flumen Euphraten. 11 Ascende in
Galaad et tolle resinam, virgo filia Aegypti; frustra multiplicas
medicamina, tibi vero cicatrix non obducitur. 12 Audierunt gentes
ignominiam tuam, et ululatus tuus replevit terram, quia fortis impegit
in fortem, et ambo pariter conciderunt ”. 13 Verbum, quod locutus
est Dominus ad Ieremiam prophetam super eo quod veniret Nabuchodonosor rex
Babylonis percussurus terram Aegypti. 14 “ Annuntiate Aegypto et
auditum facite in Magdolo, et resonet in Memphi et in
Taphnis, dicite: “Sta et praepara te, quia devoravit gladius
ea, quae per circuitum tuum sunt”. 15 Quare deiectus est fortis
tuus? Non stetit, quoniam Dominus subvertit eum. 16 Multiplicavit
ruentes, ceciditque vir ad proximum suum, et dixerunt: “Surge, et
revertamur ad populum nostrum et ad terram nativitatis nostrae, a
facie gladii saevientis”. 17 Vocate nomen pharaonis regis
Aegypti: Tumultum, qui praetermisit tempus opportunum. 18 Vivo ego,
inquit rex, Dominus exercituum nomen eius, quoniam sicut Thabor in
montibus et sicut Carmelus ad mare veniet. 19 Vasa transmigrationis
fac tibi, habitatrix filia Aegypti, quia Memphis in solitudinem
erit et destruetur et inhabitabilis erit. 20 Vitula elegans atque
formosa Aegyptus, stimulus ab aquilone venit ei. 21 Mercennarii
quoque eius, qui versabantur in medio eius quasi vituli
saginati, versi sunt et fugerunt simul nec stare potuerunt, quia
dies interfectionis eorum venit super eos, tempus visitationis
eorum. 22 Vox eius quasi serpentis sibilantis, quoniam cum exercitu
properabunt et cum securibus venient ei, quasi caedentes ligna. 23
Succiderunt saltum eius, ait Dominus, qui supputari non
potest; multiplicati sunt enim super locustas, et non est eis
numerus. 24 Confusa est filia Aegypti et tradita in manu populi
aquilonis ”. 25 Dixit Dominus exercituum, Deus Israel: “ Ecce ego
visitabo super Amon de No et super pharaonem et super Aegyptum et super
deos eius et super reges eius et super pharaonem et super eos, qui
confidunt in eo; 26 et dabo eos in manu quaerentium animam eorum et in
manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu servorum eius; et post haec
habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus. 27 Et tu ne timeas,
serve meus Iacob, et ne paveas, Israel, quia ecce ego salvum te
faciam de longinquo et semen tuum de terra captivitatis eorum; et
revertetur Iacob et requiescet, securus erit, et non erit qui exterreat
eum. 28 Et tu noli timere, serve meus Iacob, ait Dominus, quia
tecum ego sum, quia ego consumam cunctas gentes, ad quas eieci
te; te vero non consumam, sed castigabo te in iudicio nec quasi
innocenti parcam tibi ”.
47 1 Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophe tam contra
Philisthim, antequam percuteret pharao Gazam. 2 Haec dicit
Dominus: “ Ecce, aquae ascendunt ab aquilone et erunt quasi torrens
inundans et operient terram et plenitudinem eius, urbem et
habitatores eius. Clamabunt homines, et ululabunt omnes habitatores
terrae 3 a strepitu ungularum fortium equorum eius, a commotione
quadrigarum eius et tumultu rotarum illius; non respexerunt patres
filios, manibus dissolutis, 4 pro adventu diei, in quo vastabuntur
omnes Philisthim, et dissipabitur Tyro et Sidoni omnis superstes
auxiliator: depopulatus est enim Dominus Philisthim, reliquias
insulae Caphtor. 5 Venit calvitium super Gazam, conticuit
Ascalon; reliquiae Enacim, usquequo incidetis vos? 6 O mucro
Domini, usquequo non quiesces? Ingredere in vaginam
tuam, refrigerare et sile. 7 Quomodo quiescet, cum Dominus
praeceperit ei adversus Ascalonem et adversus maritimas
regiones ibique condixerit illi? ”.
48 1 Ad Moab. Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: “
Vae super Nabo, quoniam vastata est et confusa! Capta est Cariathaim,
confusa est arx et tremuit. 2 Non est ultra exsultatio in Moab; in
Hesebon cogitaverunt malum contra eam: “Venite et disperdamus eam de
gente”. Tu quoque, Madmen, conticesces, sequeturque te gladius. 3
Vox clamoris de Oronaim: “Vastitas et contritio magna”. 4 Contrita
est Moab, auditum fecerunt clamorem usque ad Segor. 5 Per ascensum
enim Luith plorans ascendit in fletu, quoniam in descensu
Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt: 6 “Fugite, salvate
animas vestras et eritis quasi myricae in deserto”. 7 Pro eo enim
quod habuisti fiduciam in operibus tuis et in thesauris tuis, tu
quoque capieris; et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes eius
et principes eius simul. 8 Et veniet praedo ad omnem urbem, et urbs
nulla salvabitur; et peribit vallis, et dissipabuntur
campestria, quoniam dixit Dominus. 9 Date pennas ad volandum; et
civitates eius desertae erunt et inhabitabiles. 10 Maledictus, qui
facit opus Domini neglegenter, et maledictus, qui prohibet gladium suum
a sanguine. 11 Securus fuit Moab ab adulescentia sua et requievit in
faecibus suis nec transfusus est de vase in vas et in
transmigrationem non abiit; idcirco permansit gustus eius in eo, et
odor eius non est immutatus. 12 Propterea, ecce, dies veniunt, dicit
Dominus, et mittam ei stratores laguncularum; et sternent eum et
vasa eius exhaurient et lagunculas eorum collident. 13 Et
confundetur Moab a Chamos, sicut confusa est domus Israel a Bethel, in qua
habebat fiduciam. 14 Quomodo dicitis: “Fortes sumus et viri robusti
ad proeliandum”? 15 Vastata est Moab, et ascenderunt civitates
illius, et electi iuvenes eius descenderunt in occisionem, ait rex,
Dominus exercituum nomen eius. 16 Prope est interitus Moab ut
veniat, et malum eius velociter accurret nimis. 17 Lugete super
eum, omnes, qui estis in circuitu eius; et universi, qui scitis
nomen eius, dicite: “Quomodo confracta est virga fortis, baculus
gloriosus?”. 18 Descende de gloria et sede in siti, habitatrix filia
Dibon, quoniam vastator Moab ascendit ad te, dissipavit munitiones
tuas. 19 Ad viam sta et prospice, habitatrix Aroer; interroga
fugientem et eam, quae evasit. Dic: “Quid accidit?”. 20 Confusus
est Moab, quoniam victus est. Ululate et clamate; annuntiate in
Arnon, quoniam vastatus est Moab. 21 Et iudicium venit ad terram
campestrem super Helon et super Iasa et super Mephaath 22 et super
Dibon et super Nabo et super Bethdeblathaim, 23 et super Cariathaim et
super Bethgamul et super Bethmaon 24 et super Carioth et super Bosra
et super omnes civitates terrae Moab, quae longe et quae prope sunt. 25
Abscissum est cornu Moab, et brachium eius contritum est, ait
Dominus. 26 Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est; et
allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse. 27
Nonne in derisum tibi fuit Israel? Num inter fures repertus est?
Quotiescumque enim adversum illum loquebaris, caput movebas. 28
Relinquite civitates et habitate in petra, habitatores Moab, et
estote quasi columba nidificans in parietibus apertae voraginis. 29
Audivimus superbiam Moab, superbus est valde; sublimitatem eius et
arrogantiam et superbiam et altitudinem cordis eius. 30 Ego scio,
ait Dominus, iactantiam eius, et quod non sint rectae fabulationes, nec
recta fecerint. 31 Ideo super Moab eiulabo et super Moab universam
clamabo, super viros Cirhareseth plorabitur. 32 Plus quam in planctu
Iazer plorabo tibi, vinea Sabama; propagines tuae transierunt
mare, usque ad Iazer pervenerunt. Super messem tuam et vindemiam
tuam praedo irruit. 33 Ablata est laetitia et exsultatio de horto
et de terra Moab, et vinum de torcularibus sustuli; nequaquam
calcator uvae solitum celeuma cantabit. 34 De clamore Hesebon usque
Eleale et Iasa dederunt vocem suam, a Segor usque ad Oronaim, ad
Eglatselisiam; aquae quoque Nemrim pessimae erunt. 35 Et auferam de
Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis et sacrificantem diis eius.
36 Propterea cor meum ad Moab quasi tibia resonabit, et cor meum ad
viros Cirhareseth dabit sonitum tibiarum; quia depositum, quod
acquisierunt, periit. 37 Omne enim caput calvitium et omnis barba rasa
erit, in cunctis manibus incisiones et super lumbos cilicium. 38 Super
omnia tecta Moab et in plateis eius omnis planctus, quoniam contrivi Moab
sicut vas, quod nemini placet, ait Dominus. 39 Quomodo victa est, et
ululaverunt? Quomodo vertit dorsum Moab et confusus est? Eritque Moab in
derisum et in terrorem omnibus in circuitu suo. 40 Haec dicit
Dominus: Ecce quasi aquila volabit et extendet alas suas ad
Moab. 41 Capta sunt oppida, et munitiones comprehensae sunt, et
erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris
parturientis. 42 Et cessabit Moab esse populus, quoniam contra
Dominum gloriatus est. 43 Pavor et fovea et laqueus super te, o
habitator Moab, dicit Dominus. 44 Qui fugerit a facie pavoris, cadet
in foveam, et, qui conscenderit de fovea, capietur laqueo; adducam
enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus. 45 In
umbra Hesebon steterunt sine viribus fugientes, sed ignis egressus est
de Hesebon, et flamma de medio Sehon, et devoravit tempora
Moab et verticem filiorum tumultus. 46 Vae tibi, Moab! Periit
populus Chamos, quia comprehensi sunt filii tui et filiae tuae in
captivitatem. 47 Et convertam sortem Moab in novissimis diebus
”, ait Dominus. Hucusque iudicia Moab.
49 1 Ad filios Ammon. Haec dicit Dominus: “ Numquid filii
non sunt Israel, aut heres non est ei? Cur igitur hereditate
possedit Melchom Gad, et populus eius in urbibus eius habitavit? 2
Ideo ecce dies veniunt, dicit Dominus, et auditum faciam super Rabba
filiorum Ammon fremitum proelii; et erit in tumulum
dissipata, filiaeque eius igni succendentur, et possidebit Israel
possessores suos, ait Dominus. 3 Ulula, Hesebon, quoniam vastata es, ut
sis in acervum lapidum; clamate, filiae Rabba, accingite vos
ciliciis, plangite et circuite per muros, quoniam Melchom in
transmigrationem ducetur, sacerdotes eius et principes eius simul. 4
Quid gloriaris in vallibus? Copiose fluxit vallis tua, filia
rebellis, quae confidebas in thesauris tuis et dicebas: “Quis veniet
ad me?”. 5 Ecce ego inducam super te terrorem, ait Dominus, Deus
exercituum, ab omnibus, qui sunt in circuitu tuo; et dispergemini
singuli in viam suam, nec erit qui congreget fugientes. 6 Et post
haec convertam sortem filiorum Ammon ”, ait Dominus. 7 Ad
Edom. Haec dicit Dominus exercituum: “ Numquid non ultra est
sapientia in Theman? Periit consilium a prudentibus, inutilis facta
est sapientia eorum. 8 Fugite, terga vertite, descendite in
voraginem, habitatores Dedan, quoniam perditionem Esau adduxi super
eum, tempore quo visitavi eum. 9 Si vindemiatores veniunt super
te, non relinquent racemum; si fures in nocte, diripiunt, quod
placet sibi. 10 Ego vero discooperui Esau, revelavi abscondita
eius, et celari non poterit; vastatum est semen eius et fratres
eius et vicini eius, et non erit. 11 Relinque pupillos tuos, ego faciam
eos vivere; et viduae tuae in me sperabunt. 12 Quia haec dicit
Dominus: Ecce quibus non erat iudicium, ut biberent calicem, bibentes
bibent; et tu quasi innocens relinqueris? Non eris innocens, sed bibens
bibes. 13 Quia per memetipsum iuravi, dicit Dominus, quod in
solitudinem et in opprobrium et in desertum et in maledictionem erit
Bosra; et omnes civitates eius erunt in solitudines sempiternas ”. 14
Auditum audivi a Domino, et legatus ad gentes missus est: “
Congregamini et venite contra eam et consurgite in proelium ”. 15 “
Ecce enim parvulum dedi te in gentibus, contemptibilem inter
homines. 16 Arrogantia tua decepit te, et superbia cordis
tui, qui habitas in cavernis petrae et tenes altitudinem
collis; cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum, inde detraham
te, dicit Dominus. 17 Et erit Edom in desolationem: omnis, qui
transibit per eam, stupebit et sibilabit super omnes plagas eius. 18
Sicut subversa est Sodoma et Gomorra et vicinae eius, ait Dominus, non
habitabit ibi vir, et non peregrinabitur in ea filius hominis. 19 Ecce
quasi leo ascendet de silva condensa Iordanis ad prata semper virentia,
quia subito currere faciam eos ex illa; et, qui erit electus, illum
praeponam ei. Quis enim similis mei? Et quis vocabit me in iudicium? Et
quis est iste pastor, qui resistat vultui meo? 20 Propterea audite
consilium Domini, quod iniit de Edom, et cogitationes eius, quas cogitavit
de habitatoribus Theman: Certe abstrahent parvulos gregis, certe
desolabuntur super eos pascua eorum. 21 A voce ruinae eorum commota est
terra, clamor in mari Rubro auditus est ocis eius. 22 Ecce quasi
aquila ascendet et volabit et expandet alas suas super Bosram; et
erit cor fortium Edom in die illa quasi cor mulieris parturientis
”. 23 Ad Damascum. “ Confusa est Emath et Arphad, quia auditum
pessimum audierunt; turbati sunt in mari sollicitudinis, quod
quiescere non potuit. 24 Dissoluta est Damascus, versa in
fugam; tremor apprehendit eam, angustia et dolores tenuerunt
eam quasi parturientem. 25 Quomodo non erit derelicta civitas
laudabilis, urbs laetitiae? 26 Ideo cadent iuvenes eius in plateis
eius, et omnes viri proelii conticescent in die illa, ait Dominus
exercituum. 27 Et succendam ignem in muro Damasci, et devorabit
moenia Benadad ”. 28 Ad Cedar et ad regna Asor, quae percussit
Nabuchodonosor rex Babylonis. Haec dicit Dominus: “ Surgite,
ascendite ad Cedar et vastate filios orientis. 29 Tabernacula eorum
et greges eorum capient; tentoria eorum et omnia vasa eorum et
camelos eorum tollent sibi; et vocabunt super eos formidinem in
circuitu. 30 Fugite, abite vehementer, in voraginibus sedete, qui
habitatis Asor, ait Dominus; iniit enim contra vos Nabuchodonosor
rex Babylonis consilium et cogitavit adversum vos cogitationes. 31
Consurgite, et ascendite ad gentem quietam et habitantem
confidenter, ait Dominus; non ostia nec vectes eis: soli
habitant. 32 Et erunt cameli eorum in direptionem, et multitudo
iumentorum in praedam; et dispergam eos in omnem ventum, qui sunt
attonsi in comam, et ex omni confinio eorum adducam interitum super
eos, ait Dominus. 33 Et erit Asor in habitaculum thoum, deserta
usque in aeternum; non manebit ibi vir, nec peregrinabitur in ea
filius hominis ”. 34 Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam
prophetam super Elam, in principio regni Sedeciae regis Iudae,
dicens: 35 “ Haec dicit Dominus exercituum: Ecce ego confringam
arcum Elam, summam fortitudinem eorum; 36 et inducam super
Elam quattuor ventos a quattuor plagis caeli, et ventilabo eos in
omnes ventos istos, et non erit gens, ad quam non perveniant profugi
Elam. 37 Et pavere faciam Elam coram inimicis suis et in conspectu
quaerentium animam eorum; et adducam super eos malum iram furoris
mei, dicit Dominus, et mittam post eos gladium, donec consumam
eos. 38 Et ponam solium meum in Elam et perdam inde regem et
principes, ait Dominus. 39 In novissimis autem diebus convertam
sortem Elam ”, dicit Dominus.
50 1 Verbum, quod locutus est Dominus de Babylone et de terra
Chaldaeorum in manu Ieremiae prophetae: 2 “ Annuntiate in gentibus et
auditum facite, levate signum; praedicate et nolite celare,
dicite: “Capta est Babylon, confusus est Bel, victus est
Merodach. Confusa sunt sculptilia eius, superata sunt idola
eorum”. 3 Quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone, quae ponet
terram eius in solitudinem, et non erit qui habitet in ea ab homine usque
ad pecus: et moti sunt et abierunt. 4 In diebus illis et in tempore
illo, ait Dominus, venient filii Israel ipsi et filii Iudae simul;
ambulantes et flentes properabunt et Dominum Deum suum quaerent. 5 De
Sion interrogabunt, ad cuius viam facies eorum: “Venite, et apponamur ad
Dominum foedere sempiterno, quod nulla oblivione delebitur”. 6 Grex
perditus factus est populus meus, pastores eorum seduxerunt eos
feceruntque vagari in montibus; de monte in collem transierunt, obliti
sunt cubilis sui. 7 Omnes, qui invenerunt, comederunt eos, et hostes
eorum dixerunt: “Non delinquimus, pro eo quod peccaverunt Domino,
habitaculo iustitiae et exspectationi patrum eorum Domino”. 8 Recedite
de medio Babylonis et de terra Chaldaeorum egredimini; et estote
quasi haedi ante gregem. 9 Quoniam ecce ego suscito et adducam in
Babylonem congregationem gentium magnarum de terra aquilonis; et
praeparabuntur adversus eam, et inde capietur: sagitta eorum quasi
bellatoris electi non revertetur vacua. 10 Et erit Chaldaea in
praedam; omnes vastantes eam replebuntur ”, ait Dominus. 11 Dum
exsultatis et magna loquimini diripientes hereditatem meam dum
effusi estis sicut vituli super herbam et hinnitis sicut equi
fortes, 12 confusa est mater vestra nimis, et in opprobrium facta
est, quae genuit vos; ecce novissima erit in gentibus, deserta,
invia et arens. 13 Ab ira Domini non habitabitur, sed redigetur tota
in solitudinem; omnis, qui transibit per Babylonem, stupebit et
sibilabit super universis plagis eius. 14 Praeparamini contra Babylonem
per circuitum omnes, qui tenditis arcum; debellate eam, non parcatis
iaculis, quia Domino peccavit. 15 Clamate adversus eam; ubique
dedit manum, ceciderunt fundamenta eius, destructi sunt muri
eius, quoniam ultio Domini est; ultionem accipite de ea: sicut
fecit, facite ei. 16 Disperdite satorem de Babylone et tenentem
falcem in tempore messis; a facie gladii saevientis unusquisque ad
populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient. 17 Ovis
dispersa Israel; leones eiecerunt eum. Primus comedit eum rex
Assyriae; iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex
Babylonis. 18 Propterea haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: “
Ecce ego visitabo regem Babylonis et terram eius, sicut visitavi regem
Assyriae; 19 et reducam Israel ad pascua sua, et pascetur Carmelum et
Basan, et in monte Ephraim et Galaad saturabitur anima eius. 20 In
diebus illis et in tempore illo, ait Dominus, quaeretur iniquitas Israel
et non erit, et peccatum Iudae et non invenietur, quoniam propitius ero
eis, quos reliquero. 21 Super terram Merataim ascende et super
habitatores Phacud. Dissipa et interfice persequens eos, ait
Dominus, et fac iuxta omnia, quae praecepi tibi ”. 22 Vox belli in
terra et contritio magna. 23 Quomodo confractus est et
contritus malleus universae terrae? Quomodo versa est in
desolationem Babylon in gentibus? 24 Illaqueavi te, et capta es,
Babylon, et nesciebas; inventa es et apprehensa, quoniam Dominum
provocasti. 25 Aperuit Dominus thesaurum suum et protulit vasa irae
suae, quoniam opus est Domino Deo exercituum in terra
Chaldaeorum. 26 Venite ad eam ab extremis finibus, aperite horrea
eius; redigite eam in acervos lapidum quasi manipulos et interficite
eam, nec sit quidquam reliquum. 27 Dissipate universos tauros
eius, descendant in occisionem. Vae eis, quia venit dies
eorum, tempus visitationis eorum! 28 Vox fugientium et eorum, qui
evaserunt de terra Babylonis, ut annuntient in Sion ultionem Domini
Dei nostri, ultionem templi eius. 29 Convocate in Babylonem
sagittarios, omnes, qui tendunt arcum; consistite adversus eam per
gyrum, et nullus evadat: reddite ei secundum opus suum, iuxta omnia,
quae fecit, facite illi, quia contra Dominum erecta est, adversum
Sanctum Israel. 30 “ Idcirco cadent iuvenes eius in plateis eius, et
omnes viri bellatores eius conticescent in die illa, ait Dominus. 31
Ecce ego ad te, Superbia, dicit Dominus, Deus exercituum, quia venit
dies tuus, tempus visitationis tuae. 32 Et cadet Superbia et
corruet, et non erit qui suscitet eam; et succendam ignem in urbibus
eius, et devorabit omnia in circuitu eius ”. 33 Haec dicit Dominus
exercituum: “ Calumniam sustinent filii Israel et filii Iudae simul;
omnes, qui ceperunt eos, tenent, nolunt dimittere eos. 34 Redemptor
eorum fortis, Dominus exercituum nomen eius, iudicio defendet causam
eorum, ut quietem det terrae et conturbet habitatores Babylonis. 35
Gladius ad Chaldaeos, ait Dominus, et ad habitatores Babylonis et
ad principes et ad sapientes eius! 36 Gladius ad divinos eius, qui
stulti erunt! Gladius ad fortes illius, qui timebunt! 37 Gladius ad
equos eius et ad currus eius et ad omne vulgus, quod est in medio
eius; et erunt quasi mulieres! Gladius ad thesauros eius, qui
diripientur! 38 Siccitas super aquas eius erit, et arescent, quia
terra sculptilium est, et in portentis insaniunt. 39 Propterea
habitabunt dracones cum thoibus, et habitabunt in ea struthiones; et non
inhabitabitur ultra usque in sempiternum nec exstruetur usque ad
generationem et generationem. 40 Sicut subvertit Deus Sodomam et
Gomorram et vicinas eius, ait Dominus, non habitabit ibi vir, et non
peregrinabitur in ea filius hominis. 41 Ecce populus venit ab
aquilone, et gens magna et reges multi consurgent a finibus terrae. 42
Arcum et acinacem apprehendent, crudeles sunt et immisericordes; vox eorum
quasi mare sonabit, et super equos ascendent sicut vir paratus ad proelium
contra te, filia Babylon. 43 Audivit rex Babylonis famam eorum, et
dissolutae sunt manus eius; angustia apprehendit eum, dolor quasi
parturientem. 44 Ecce quasi leo ascendet de silva condensa Iordanis ad
prata semper virentia, quia subito currere faciam eos ex illa et, qui erit
electus, illum praeponam ei. Quis enim similis mei? Et quis vocabit me in
iudicium? Et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo? ”. 45
Propterea audite consilium Domini, quod mente concepit adversum Babylonem,
et cogitationes eius, quas cogitavit super terram Chaldaeorum: certe
abstrahent parvulos gregis, certe desolabuntur super eos pascua eorum.
46 A voce captivitatis Babylonis commota est terra, et clamor inter
gentes auditus est.
51 1 Haec dicit Dominus: “ Ecce ego suscitabo super
Babylonem et super habitatores Chaldaeae quasi ventum
pestilentem; 2 et mittam in Babylonem ventilatores, et ventilabunt
eam et demolientur terram eius, quoniam venerunt super eam
undique in die afflictionis. 3 Non tendat, qui tendit arcum
suum, et non ascendat loricatus; nolite parcere iuvenibus
eius, interficite omnem militiam eius ”. 4 Et cadent interfecti in
terra Chaldaeorum et vulnerati in plateis eius, 5 quoniam non est
viduatus Israel et Iuda a Deo suo, Domino exercituum; terra autem
eorum repleta est delicto in conspectu Sancti Israel. 6 Fugite de
medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam; nolite perire in
poena eius, quoniam tempus ultionis est Domino: vicissitudinem ipse
retribuet ei. 7 Calix aureus Babylon in manu Domini inebrians omnem
terram; de vino eius biberunt gentes et ideo insaniunt. 8 Subito
cecidit Babylon et contrita est. Ululate super eam; tollite resinam
ad dolorem eius, si forte sanetur. 9 “ Curavimus Babylonem, et
non est sanata. Derelinquite eam, et eamus unusquisque in terram
suam, quoniam pervenit usque ad caelos iudicium eius et elevatum est
usque ad nubes. 10 Protulit Dominus iustitias nostras; venite, et
narremus in Sion opus Domini Dei nostri ”. 11 Acuite sagittas,
implete pharetras; suscitavit Dominus spiritum regum Medorum, et
contra Babylonem mens eius est, ut perdat eam, quoniam ultio
Domini est ultio templi sui. 12 Super muros Babylonis levate
signum, augete custodiam, ponite custodes, praeparate
insidias, quia cogitavit Dominus, et facit quaecumque locutus
est contra habitatores Babylonis. 13 Quae habitas super aquas
multas, locuples in thesauris, venit finis tuus, pedalis
praecisionis tuae. 14 Iuravit Dominus exercituum per animam suam: “
Quoniam, etsi replevero te hominibus quasi brucho, super te celeuma
cantabitur ”. 15 Qui fecit terram in fortitudine sua, praeparavit
orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos; 16 dante eo
vocem, multiplicantur aquae in caelo; qui levat nubes ab extremo
terrae, fulgura in pluviam facit et producit ventum de thesauris
suis. 17 Stultus factus est omnis homo, absque scientia; confusus
est omnis conflator in sculptili, quia mendax conflatio eius, nec
est spiritus in eis. 18 Vana sunt opera et risu digna, in tempore
visitationis suae peribunt. 19 Non sicut haec pars Iacob, quia, qui
fecit omnia, ipse est, et Israel tribus hereditatis eius: Dominus
exercituum nomen eius. 20 “ Malleus tu mihi, vas belli: et ego
collisi in te gentes et dispersi in te regna 21 et collisi in te
equum et equitem eius et collisi in te currum et ascensorem eius 22
et collisi in te virum et mulierem et collisi in te senem et
puerum et collisi in te iuvenem et virginem 23 et collisi in te
pastorem et gregem eius et collisi in te agricolam et iugales
eius et collisi in te duces et magistratus. 24 Et reddam Babyloni
et cunctis habitatoribus Chaldaeae omne malum suum, quod fecerunt in Sion
in oculis vestris, ait Dominus. 25 Ecce ego ad te, mons
pestifer, ait Dominus, qui corrumpis universam terram; et
extendam manum meam super te et evolvam te de petris et dabo te in
montem combustionis. 26 Et non tollent de te lapidem in angulum et
lapidem in fundamenta, sed perditus in aeternum eris ”, ait
Dominus. 27 Levate signum in terra, clangite bucina in
gentibus, sanctificate super eam gentes, vocate contra illam
regna Ararat, Menni et Aschenez. Constituite super eam
scribas, adducite equos quasi bruchum aculeatum. 28 Sanctificate
contra eam gentes, reges Mediae, duces eius et universos magistratus eius
cunctamque terram potestatis eius. 29 Et commovebitur terra et
conturbabitur, quia impletur contra Babylonem cogitatio Domini, ut
ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem. 30 Cessaverunt
fortes Babylonis a proelio, habitaverunt in praesidiis; devoratum
est robur eorum, et facti sunt quasi mulieres; incensa sunt
tabernacula eius, contriti sunt vectes eius. 31 Currens obviam
currenti veniet, et nuntius obvius nuntianti, ut annuntiet regi
Babylonis quia capta est civitas eius a summo usque ad summum. 32
Et vada praeoccupata sunt, et paludes incensae sunt igni; et viri
bellatores conturbati sunt. 33 Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus
Israel: “ Filia Babylonis quasi area tempore triturae eius; adhuc
modicum, et veniet tempus messionis eius ”. 34 “ Comedit me, devoravit
me Nabuchodonosor; rex Babylonis reddidit me quasi vas
inane, absorbuit me quasi draco, replevit ventrem suum deliciis meis
et eiecit me ”. 35 “ Iniquitas adversum me et caro mea super Babylonem!
”, dicit habitatio Sion. “ Et sanguis meus super habitatores
Chaldaeae! ”, dicit Ierusalem. 36 Propterea haec dicit Dominus: “
Ecce ego iudicabo causam tuam et ulciscar ultionem tuam et desertum
faciam mare eius et siccabo venam eius; 37 et erit Babylon in
tumulos, habitatio thoum, stupor et sibilus, eo quod non sit
habitator. 38 Simul ut leones rugient, frement veluti catuli
leonum. 39 In calore eorum ponam potus eorum et inebriabo eos, ut
sopiantur et dormiant somnum sempiternum et non consurgant, dicit
Dominus. 40 Deducam eos quasi agnos ad victimam, quasi arietes cum
haedis ”. 41 Quomodo capta est Babel, et comprehensa est gloria
universae terrae? Quomodo facta est in stuporem Babylon inter
gentes? 42 Ascendit super Babylonem mare, multitudine fluctuum eius
operta est. 43 Factae sunt civitates eius in stuporem, terra
inhabitabilis et deserta, terra, in qua nullus habitet, nec transeat
per eam filius hominis. 44 “ Et visitabo super Bel in Babylone et
eiciam, quod absorbuerat, de ore eius; et non confluent ad eum ultra
gentes, siquidem et murus Babylonis corruet. 45 Egredimini de medio
eius, populus meus, ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris
Domini. 46 Et ne forte mollescat cor vestrum, et timeatis auditum, qui
audietur in terra; et veniet in anno auditio, et post hunc annum auditio,
et iniquitas in terra, et dominator super dominatorem. 47 Propterea
ecce dies veniunt, et visitabo super sculptilia Babylonis, et omnis terra
eius confundetur, et universi interfecti eius cadent in medio eius. 48
Et laudabunt super Babylonem caeli et terra et omnia, quae in eis sunt,
quia ab aquilone venient ei praedones, ait Dominus. 49 Et Babylon
cadet, occisi in Israel, sicut pro Babylone ceciderunt occisi universae
terrae. 50 Qui fugistis gladium, ite, nolite stare; recordamini procul
Domini, et Ierusalem ascendat super cor vestrum. 51 “Confusi sumus,
quoniam audivimus opprobrium; operuit ignominia facies nostras, quia
venerunt alieni super sanctificationem domus Domini”. 52 Propterea ecce
dies veniunt, ait Dominus, et visitabo super sculptilia eius, et in omni
terra eius gemet vulneratus. 53 Si ascenderit Babylon in caelum et
firmaverit in excelso robur suum, a me venient vastatores eius ”, ait
Dominus. 54 Vox clamoris de Babylone et contritio magna de terra
Chaldaeorum, 55 quoniam vastavit Dominus Babylonem et perdidit ex ea vocem
magnam; et sonabunt fluctus eorum quasi aquae multae, dedit sonitum vox
eorum. 56 Quia venit super eam, id est super Babylonem, praedo; et
apprehensi sunt fortes eius, et fractus est arcus eorum, quia Deus ultor
Dominus reddens retribuet. 57 “ Et inebriabo principes eius et
sapientes eius et duces eius et magistratus eius et fortes eius; et
dormient somnum sempiternum et non expergiscentur ”, ait rex, Dominus
exercituum nomen eius. 58 Haec dicit Dominus exercituum: “ Murus
Babylonis ille latissimus funditus suffodietur, et portae eius excelsae
igni comburentur; et laboraverunt populi pro nihilo, et gentes pro
igni lassatae sunt ”. 59 Verbum, quod praecepit Ieremias propheta
Saraiae filio Neriae filii Maasiae, cum pergeret cum Sedecia rege Iudae in
Babylonem in anno quarto regni eius; Saraias autem erat princeps, qui
mansionibus praeerat. 60 Et scripsit Ieremias omne malum, quod
venturum erat super Babylonem, in libro uno, omnia verba haec, quae
scripta sunt contra Babylonem. 61 Et dixit Ieremias ad Saraiam: “ Cum
veneris in Babylonem et videris et legeris omnia verba haec, 62 dices:
“Domine, tu locutus es contra locum istum, ut disperderes eum, ne sit qui
in eo habitet ab homine usque ad pecus, et ut sit perpetua solitudo”.
63 Cumque compleveris legere librum istum, ligabis ad eum lapidem et
proicies illum in medium Euphraten 64 et dices: “Sic submergetur
Babylon et non consurget a facie afflictionis, quam ego adduco super eam,
et dissolvetur” ”. Hucusque verba Ieremiae.
52 1 Filius viginti et unius anni erat Sedecias, cum regnare
coepisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem; et nomen matris eius
Amital filia Ieremiae de Lobna. 2 Et fecit malum in oculis Domini
iuxta omnia, quae fecerat Ioachim, 3 quoniam furor Domini erat in
Ierusalem et in Iuda, usquequo proiceret eos a facie sua. Et recessit
Sedecias a rege Babylonis. 4 Factum est autem in anno nono regni eius,
in mense decimo decima mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et
omnis exercitus eius, adversus Ierusalem; et obsederunt eam et
aedificaverunt contra eam munitiones in circuitu. 5 Et fuit civitas
obsessa usque ad undecimum annum regis Sedeciae. 6 Mense autem quarto,
nona mensis, obtinuit fames in civitate, et non erant alimenta populo
terrae. 7 Et dirupta est civitas, et omnes viri bellatores fugerunt
exieruntque de civitate nocte per viam portae, quae est inter duos muros
et ducit ad hortum regis, Chaldaeis obsidentibus urbem in gyro, et
abierunt per viam, quae ducit in Arabam. 8 Persecutus est autem
Chaldaeorum exercitus regem, et apprehenderunt Sedeciam in campestribus
Iericho, et omnis comitatus eius diffugit ab eo. 9 Cumque
comprehendissent regem, adduxerunt eum ad regem Babylonis in Rebla, quae
est in terra Emath; et locutus est ad eum iudicia. 10 Et iugulavit rex
Babylonis filios Sedeciae in oculis eius, sed et omnes principes Iudae
occidit in Rebla; 11 et oculos Sedeciae eruit et vinxit eum compedibus
et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem et posuit eum in domo carceris
usque ad diem mortis eius. 12 In mense autem quinto, decima mensis,
ipse est annus nonus decimus Nabuchodonosor regis Babylonis, venit
Nabuzardan princeps satellitum, qui stabat coram rege Babylonis, in
Ierusalem. 13 Et incendit domum Domini et domum regis; et omnes domos
Ierusalem et omnem domum magnam igni combussit; 14 et totum murum
Ierusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldaeorum, qui erat
cum magistro satellitum. 15 De pauperibus autem populi et de reliquo
vulgo, quod remanserat in civitate, et de perfugis, qui transfugerant ad
regem Babylonis, et superfluos artificum transtulit Nabuzardan princeps
satellitum. 16 De pauperibus vero terrae reliquit Nabuzardan princeps
satellitum in vinitores et in agricolas. 17 Columnas quoque aereas,
quae erant in domo Domini, et bases et mare aereum, quod erat in domo
Domini, confregerunt Chaldaei et tulerunt omne aes eorum in Babylonem.
18 Et lebetes et vatilla et cultros et phialas et mortariola et omnia
vasa aerea, quae in ministerio fuerant, tulerunt; 19 et pelves et
thymiamateria et phialas et lebetes et candelabra et mortaria et cyathos,
quotquot aurea aurea, et quotquot argentea argentea, tulit magister
satellitum; 20 columnas duas et mare unum et vitulos duodecim aereos,
qui erant subtus basi, quam fecerat rex Salomon domui Domini. Non erat
pondus aeris omnium horum vasorum. 21 De columnis autem, decem et octo
cubiti altitudinis erant in columna una, et funiculus duodecim cubitorum
circuibat eam; porro grossitudo eius quattuor digitorum, et intrinsecus
cava erat. 22 Et capitella super utramque aerea: altitudo capitelli
unius quinque cubitorum, et retiacula et malogranata super capitellum in
circuitu omnia aerea; similiter columnae secundae. 23 Et malogranata
nonaginta sex dependentia; omnia malogranata centum super retiacula in
circuitu. 24 Et tulit magister satellitum Saraiam sacerdotem primum et
Sophoniam sacerdotem secundum et tres custodes vestibuli. 25 Et de
civitate tulit eunuchum unum, qui erat praepositus super viros bellatores,
et septem viros de his, qui videbant faciem regis, qui inventi sunt in
civitate, et scribam principis militum, qui ex populo terrae probabat
tirones, et sexaginta viros de populo terrae, qui inventi sunt in medio
civitatis. 26 Tulit autem eos Nabuzardan magister satellitum et duxit
eos ad regem Babylonis in Rebla; 27 et percussit eos rex Babylonis et
interfecit eos in Rebla in terra Emath. Et translatus est Iuda de terra
sua. 28 Iste est populus, quem transtulit Nabuchodonosor: in anno
septimo, Iudaeos tria millia et viginti tres; 29 in anno octavo decimo
Nabuchodonosor de Ierusalem animas octingentas triginta duas; 30 in
anno vicesimo tertio Nabuchodonosor transtulit Nabuzardan magister
satellitum animas Iudaeorum septingentas quadraginta quinque; omnes ergo
animae quattuor milia sescentae. 31 Et factum est in tricesimo septimo
anno transmigrationis Ioachin regis Iudae, duodecimo mense vicesima quinta
mensis, elevavit Evilmerodach rex Babylonis, ipso anno regni sui, caput
Ioachin regis Iudae; et eduxit eum de domo carceris. 32 Et locutus est
cum eo bona et posuit thronum eius super thronos regum, qui erant secum in
Babylone. 33 Et mutavit vestimenta carceris eius, et comedebat panem
coram eo semper cunctis diebus vitae suae. 34 Et cibaria eius, cibaria
perpetua dabantur ei a rege Babylonis statuta per singulos dies, usque ad
diem mortis suae, cunctis diebus vitae eius.
|